Cassiodorus, 9, CAPUT XXXIV.Quomodo Marcellus episcopus Apameae templa destruxit.
1 | Primus igitur aliorum Marcellus episcopus, lege principis pro armis usus, propriae civitatis templa destruxit: de fiducia divina, non de hominum virtute praesumens. Quod opus dignum memoria narrare non silebo. Defuncto Ioanne, Apamiae civitatis episcopo, Marcellus vir sanctissimus ordinatus est, fervens spiritu secundum Apostolum. |
2 | Inter haec venit praefectus Orientis Apamiam, duos millenarios cum subiectis habens. Quo facto, populus militari timore perterritus est. Ubi dum esset templum Iovis valde praecipuum et ornamentis plurimis variatum, id praefectus destruere nitebatur. Videns autem forte nimis aedificium ac robustum, impossibile iudicavit hominibus lapidum iuncturas et commissiones posse dissolvere. Erant enim ingentes et alterutris illigati, insuper et ferro plumboque coniuncti. |
3 | Porro Marcellus pusillanimitatem praefecti videns, eum quidem misit ad alias civitates; ipse vero supplicabat Deo ut templi destruendi praeberet occasionem. Inter haec venit quidam sponte diluculo, non structor, non lapidum sector, neque alterius cuiuscunque peritus artis; sed lapides ferre et ligna in humeros consuetus. |
4 | Is ergo accedens promisit facile templum esse solvendum: qui tantummodo accipere mercedem poscebat artificum. Cumque hoc sanctus pontifex promisisset, hoc ille machinatus est. Cohaerebat enim templo in altitudine constituta ex quatuor lateribus porticus; erantque columnae ingentes, et altitudinem templo habentes aequalem. |
5 | Singularum vero circulus columnarum erat sedecim cubitorum. Porro natura petrae fortissima erat, quae non facile quibuslibet ferramentorum generibus rumperetur. Harum itaque tres per circuitum suffodiens, et sub earum basibus fortia ligna supponens, immisit ignem. Quo facto, non poterat ligna naturaliter ignis accendere: daemon etenim quidam teterrimus apparuit, qui flammam vires suas prohibuerat operari. |
6 | Cumque frequenter hoc facerent, et molitionem suam explere non possent, nuntiaverunt hoc pontifici meridie dormienti. At ille repente ad ecclesiam concurrens, et aquam in vasculo portari praecipiens, aquam posuit sub altari. Ipse vero in pavimento posita fronte clementi Domino supplicabat ne amplius tyrannidem daemonis ullam pateretur habere fiduciam, sed ut infirmitatem illius enudaret, et signum propriae virtutis ostenderet, ne magis ex hoc infidelibus exsultationis [ms. Lyr., insultationis] occasio nasceretur. Haec cum dixisset, facto signaculo crucis in aqua, quemdam diaconum suum Equitium, fide et zelo munitum, sumere iussit aquam, et velociter currere, et cum fide aspergere, ignemque supponere. |
7 | Quod dum fuisset factum, daemon effugit, non ferens aqua virtutem. Ignis autem velut oleum habuit illius aquae naturam, comprehensaque sunt ligna, et repente consumpta. Columnae vero suffulturae solatio nudatae, et ipsae ceciderunt, et alias duodecim una traxerunt. Tum latus quod cohaerebat templo, violentia ruinae depositum est. |
8 | Sonus autem totam concutiens civitatem, cunctos fecit ibi concurrere. Et dum inimici daemonis aperte cognovissent fugam, in divinis laudibus ora resolvebant. Sic enim et alia templa sacratissimus pontifex ille destruxit. Qui et victoribus scribebat martyribus, et rescripta suscipiebat, et novissime etiam ipse martyrio coronatus est. |