Cassiodorus, 9, CAPUT XXXI.De virtutibus uxoris Theodosii.
1 | Habebat igitur imperator et aliam utilitatis occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Coniux enim eius de divinis legibus eum saepius admonebat, seipsam tamen perfecte prius erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo maius eius desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. |
2 | Sic etiam et per ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum extergens, ius gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans, calices diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. His autem qui eam de talibus rebus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. |
3 | Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris; sed imperium quod suscepisti legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. His ergo sermonibus velut optimam quamdam utilitatem virtutisque abundantiam coniugi suo offerebat. [THEODORETUS, lib. V, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 223.] |