monumenta.ch > Cassiodorus > 30
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXIX.De characteribus sub crucis figura factis qui in templo Serapidis sunt inventi. <<<     >>> XXXI.De virtutibus uxoris Theodosii.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXX.De caede quae sub Theodosio Thessalonicae facta est, et de poenitentia eiusdem Theodosii Ambrosiique constantia.

1 Non est itaque facile hominibus universas vitare hostis insidias. Nam dum quispiam libidinis effugerit passionem, incurrit in avaritiam. Qua declinata, invidiae fovea praeparatur. Hanc si transcenderit, vitium furoris incurrit; et alios plurimos ponit laqueos inimicus, quibus capere possit incautos. Et corporis quidem passiones habet facile ministrantes, ut animam possit occidere.
2 Sed mens divino solatio vigilans machinationum eius destruit argumenta. Humanam namque naturam participatus Theodosius imperator, habuit passionum quoque communionem, iustoque furori immensam permiscens crudelitatem, iniustam operatus est passionem. Quam rem narrare necessatium est et pro utilitate legentium, et pro memorabili virtutum opinione.
3 Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum fuisset orta seditio, quidam iudicum lapidati sunt atque trucidati. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refrenavit infirmitatem; sed iussit iniustos gladios super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes interimi. Septem millia etenim hominum, sicut fertur, occisa sunt, non praecedente iudicio; sed tanquam in messibus omnes simul caesi sunt.
4 Huiusmodi cladem, plenam valde gemitibus, audiens Ambrosius, cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foris ad ianuas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis incessu prohibuit. Nescis, inquit, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit; sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii. Decet tamen ut vincat ratio potestatem. Scienda quippe natura est, eiusque mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum ex quo facti et ad quem redigendi sumus, et non flore purpureo confidentem infirmitates operti corporis ignorare. Coaequalium hominum princeps es, o imperator, et conservorum.
5 Unus enim est omnium Dominus, rex omnium et creator. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? Quibus palpabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat iniustus? Quomodo huiusmodi manibus suscipies sanctum Domini corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum sanguinis pretiosi percipies, dum furore verborum tuorum tantus iniuste sit sanguis effusus?
6 Recede igitur, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum quo te omnium Dominus nunc ligavit; est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum), gemens et deflens ad regalia remeavit.
7 Cumque octo mensium continuum transisset tempus, propinquavit Nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus tunc magister, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns principem in lamentationibus prostratum, accessit ut lacrymarum causas inquireret. At ille amarissime ingemiscens, et vehementius lacrymas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala non sentis.
8 Ego autem lamentor et gemo calamitatem meam: quia servis quidem et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum ingredientes licenter exorant, mihi vero ingressus ad eum non est. Insuper etiam coeli sunt mihi clausi. Haec dicens, verba singula singultibus interrumpebat. Tunc Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, pontificique precibus persuadeo ut solvatur vinculum quod ligavit.
9 Ait imperator: Non suadebis Ambrosio. Novi ego decretum illius esse iustum, neque reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit praevaricari divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur, et promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum pergere cum festinatione praecepit. Ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus.
10 Porro vir mirandus Ambrosius mox ut vidit Rufinum, ait: Impudentiam canum imitatus es, o Rufine, tantae videlicet necis auctor existens, pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis contra imaginem latrare divinam. Cumque Rufinus supplicaret, et imperatorem diceret esse venturum, superno zelo accensus Ambrosius ait: Ego vero, inquit, Rufine, praedico, quoniam eum ingredi sacra limina prohibebo; si vero imperium in tyrannidem mutaverit, necem libenter et ego suscipiam.
11 Haec et alia plurima Rufinus audiens, nuntiavit imperatori votum antistitis, monens ne de palatio forte procederet. At imperator haec in media iam platea cognoscens: Pergo, inquit, et iustas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non praesumpsit intrare; sed veniens ad antistitem, et inveniens eum in salutatorio residentem, supplicabat ut eius vincula resolveret.
12 At ille tyrannicam dicebat eius esse praesentiam, et contra Deum vesanire Theodosium, eiusque calcare leges. Verum imperator: Non, inquit, insurgo adversus ecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo; sed te solvere mea vincula deposco, et communis Domini pro me exorare clementiam, nec mihi ianuam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit.
13 Tunc antistes: Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates? Quibus medicaminibus incurabilia vulnera plagasque curasti? At imperator: Tuum, inquit, opus est et docere, et medicamina temperare; meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius: Quoniam furori, inquit, tuum iudicium commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia: scribe legem quae decreta furoris evacuet, ut triginta diebus sententia necis atque proscriptionis in litteris tantummodo maneat, et iudicium rationis exspectet; quibus transactis diebus, ira videlicet iam cessante, ratio causam iudicans, apud semetipsam quae cognoverit sub veritate disponat.
14 In his enim diebus agnoscetur an iusta sit quam protuleris, an iniusta sententia. Et siquidem ratio probaverit iniusta quae sunt prolata, disrumpet; si vero iusta, firmabit. Dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator animo lubenti suscipiens, et optimam esse confitens, legem conscribi repente praecepit, et propriae manus litteris confirmavit.
15 Quo facto, vinculum eius solvit Ambrosius. Quae lex hactenus observatur. Est enim huiusmodi.
16 Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. Flaviano praefecto praetorio Illyrici.
17 Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam, aut excipere sententiam; sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiat vinciatque custodia, et excubiis solertibus vigilanter observet.
18 Sic igitur sacratissimus imperator ingredi limina praesumens, non stans Domino supplicavit, neque genua flexit; sed pronus in pavimento iacens, Davidicam proclamavit vocem: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum [Psal. CXVIII, 25]. Manibus autem capillos evellens, frontemque percutiens, et pavimentum lacrymarum guttis aspergens, veniam impetrare poscebat.
19 Cumque tempus accederet quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrymis est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus autem Ambrosius non quievit, sed differentiam locorum edocuit. Et primo quidem requisivit quid ibidem exspectaret: imperatore dicente sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum; per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae caeteri nec ingredi, nec contingere permittuntur.
20 Egredere igitur, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem animo lubenti suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos mansi, sed in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi. Unde ago gratias pro huiusmodi medicina [ed. V, disciplina]. Tali ergo tantaque et praesul et imperator virtute clarebant.
21 Ego namque utriusque opus admiror, illius fiduciam, huius autem obedientiam; illius zeli fervorem, huius fidei puritatem. Porro regulas pietatis, quas a magno sacerdote percepit, etiam reversus in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis ad altare muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius tunc praesul Ecclesiae mandasset ei cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae differentia sit imperatoris et sacerdotis; vix enim inveni veritatis magistrum. Ambrosium namque solum novi digne vocari pontificem. Tantum itaque profuit increpatio a viro virtutibus florente prolata. [THEODORETUS, lib. V. cap. 16, 17. Edit. Christ. Vales. cap. 16, 17, 19, p. 218.]
Cassiodorus HOME

bav824.268 bnf1603.188

Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXIX.De characteribus sub crucis figura factis qui in templo Serapidis sunt inventi. <<<     >>> XXXI.De virtutibus uxoris Theodosii.
monumenta.ch > Cassiodorus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik