Cassiodorus, 9, CAPUT XX.De schismate facto inter Orientales et Aegyptios propter Flavianum Antiochenum.
1 | Sed neque ni qui tuebantur fidem Nicaeni concili penitus a tristitia fuerunt extranei. Nam Antiocheni eos qui in concilio praesentes fuerant declinabant; Aegyptii, et Arabes, et Cyprii, Flavianum ab Antiochia expellendum esse dicebant. Palaestini vero, et Phoenices, atque Syri, pro Flaviano laborabant. Quarum rerum terminum proprio loco narrabimus. Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis [ms. Lyr., et ed. V., haec synodus] agebatur, talia circa Hesperiam provenerunt. |
2 | Maximus de Britannorum partibus contra Romanorum surrexit imperium, et laboranti Gratiano contra Alamannos intulit bellum. In Italia vero, puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul atque praefectus habebat. Iustina vero Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praevaluit orthodoxos; eo mortuo, et filio valde iuvenculo, Mediolanum veniens, Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut eum destinari iuberet exsilio. [SOCRATES, lib. V, cap. 10 et 11, p. 269.] |
3 | Cumque de Ecclesia iuberetur exire Ambrosius, ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa videar contradere, aut blasphemantibus Deum: hic si placet occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. [THEODORETUS, lib. V, cap. 13, p. 217.] |
4 | Cumque populus, singulariter diligens Ambrosium, resultaret, et trahentibus eum ad exsilium valde resisteret, potius indignata Iustina vocavit Benivolum tunc quaestorem, iubens ut velociter proponeret legem quae fidem prolatam Arimino confirmaret. Cumque ille hoc agere declinaret, erat enim orthodoxus, maioribus eum cingulis invitabat. |
5 | Benivolus autem discingens se, balteum ante pedes Augustae proiecit: dicens neque illum honorem, neque maiorem velle se pro impietatis habere mercede. Cumque ille hoc facere omnimodis refutasset, inventi sunt alii quinequitiae iussionibus ministrarent. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 13, p. 720.] |