Cassiodorus, 9, CAPUT XIX.Quomodo Theodosius examinatione facta haereticorum omnes expulerit et foverit solos orthodoxos.
1 | Inter haec evocans imperator Nectarium, tractabat cum eo quid fieret, ut non Christianitas discordaret, sed tota uniretur Ecclesia. Dicebat autem: Oportet examinari quaestionem Ecclesias segregantem: quia dum discordia recederet; concordia Ecclesias congregaret. Hoc audiens Nectarius cogitabat, et evocans Agelium, tunc Novatianorum episcopum, tanquam in fide consortem, indicavit ei votum imperatoris. |
2 | At ille cum esset rebus aliis venerandus, de dogmate tamen non valebat reddere rationem; sed lectorem suum, Sisinnium nomine, statuit qui pro eo deberet proferre sermonem, virum eloquentem et rebus expertum, summeque scientem non solum sacrarum profundissima litterarum, sed etiam philosophica dogmata. Is ergo dixit quia disputatio non solum schismata non uniret, sed etiam haereses ad contentiones potiores adduceret, et propterea Nectario dedit tale consilium. |
3 | Bene namque sciebat quia veteres Patres principium subsistentiae Filio Dei dare vitabant, quoniam percepissent eum esse Patri coaeternum. Quapropter dedit consilium ut disputativas fugeret intentiones, et testimonium ex traditione veterum adhiberet, atque praesules haeresum requireret imperator, utrum sermonem vellent facere de antiquis Ecclesiae doctoribus qui ante divisionem floruerunt, an certe illos velut alienos a Christianitate respuerent. Et siquidem eos abnegarent, obiiceretur eis: Ergo eos anathematizare praesumite. |
4 | Et si hoc perpetrare praesumerent, a populo expellerentur. Quo facto apertam fore victoriam veritatis. Si vero de primis non offenderentur doctoribus: Nostrum, inquit, est praebere veterum libros per quos nostrum dogma eorum testimonio roboretur. Inter haec cum Nectarius Sisinnium dicentem libenter audisset, festinus ad palatium properavit, dixitque principi consilium sibi datum. |
5 | At ille, considerata sententia, causam sapienter instituebat. Deinde convocatis haeresiarchis, requisivit si susciperent magistros Ecclesiae qui ante tempora divisionis extitissent. Illis vero non abnegantibus, sed tanquam praeceptores honorantibus, rursum imperator interrogavit si eis horum testimonia Christiani dogmatis complacerent. |
6 | Haec audientes praesules haeresum atque disputatores eorum (erant enim plurimi ad disputationis certamina praeparati), in responso vehementer haeserunt. Irruit enim in omnes magna discordia; aliis dicentibus bonum imperatoris esse propositum; aliis vere cogitantibus quia non eorum expediret intentioni, dum alii aliter de libris veterum sentire viderentur. |
7 | Et nequaquam inter se conspirabant; sed erant divisi, non solum adversus alias haereses, sed etiam inter semetipsos, qui dudum unius haeresis esse videbantur. Quamobrem consors malitia sicut linguae gigantum veterum est divisa, et turris eorum funditus est subversa. Cognoscens igitur imperator eorum confusionem, et quia in disputatione solummodo, et non in antiquis expositionibus confidebant, alio properavit itinere, eisque mandavit ut ex scripto unaquaeque religio terminum suae fidei declararet. |
8 | Tunc callidi viri singularum haeresum subtiliter sua verba tractantes, dogma proprium conscripserunt. Erat enim definitus dies quo singuli episcoporum ad palatium convenirent. Aderant ergo Nectarius et Agelius consubstantialitatis fidei praesidentes, Arianorum vero Demophilus, Eunomianorum ipse Eunomius, Macedonianorum Eleusius Cyzici. |
9 | Igitur imperator eos qui convenerant et uniuscuiusque dogmatis scripta suscipiens, seorsumque recedens oravit intente ut ei cooperaretur Deus ad veritatis electionem. Deinde uniuscuiusque dogmatis relegens scripturam, alia quidem omnia tanquam divisionem Trinitatis introducentia culpans, repente disrupit, et solum consubstantialitatis dogma cum laude suscepit. |
10 | Haec enim occasio fuit ut Novatiani bene agentes intra civitatem haberent rursus ecclesias. Admiratus namque princeps eorum concordiam circa fidem, lege praecepit ut propria oratoria detinerent, et privilegia suae Ecclesiae atque fidei possiderent. Verum aliarum religionum antistites propter discordiam suam in reprehensionem sui populi venientes aestuabant, tristitiaque confusi discedebant, et litteris consolabantur alterutros, ut non affligerentur cur eos plurimi relinquentes ad fidem consubstantialitatis accederent: dicentes multos quidem vocatos, paucos autem electos. |
11 | Quod utique non dicebant, quando multum populum per potestatem sibimet aggregabant. [SOCRATES, lib. V, cap. 10, p. 267.] |
12 | Imperator interea lege sancivit ut haeretici neque ecclesias haberent, neque de fide docerent, neque episcopos aut alios ordinarent; et alios quidem e civitatibus expelli, alios sine honore esse, neque frui communi civitate permisit. Insuper crudeles poenas adversus eos in lege conscripsit, quas tamen exsecutus non est. |
13 | Studebat enim ut per hoc concordes existerent, non vero supplicio subiacerent. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 12, p. 719.] |