monumenta.ch > Cassiodorus > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XVI.Statuta sedis apostolicae contra diversas haereses. Vel, secundum ms. Santheod. Professio catholicae fidei quam papa Damasus destinavit ad Paulinum episcopum in Macedonia, qui fuit in Thessalonica. <<<     >>> XVIII.De auspiciis imperatoris Arcadii.

Cassiodorus, 9, CAPUT XVII.Quod corpus Pauli Constantinopolitani pontificis de Ancyra fecerit referri Theodosius.

1 Interea Theodosius imperator corpus episcopi Pauli de Ancyra tunc revocari fecit, quem Philippus praefectus propter Macedonium exsilio destinatum, in Cucuso Armeniae fecerat suffocari. Quod funus cum honore maximo atque veneratione suscipiens, in ecclesia recondidit quae nunc ex eius nomine noscitur appellari, quam tunc Macedoniani tenuerant ab Arianis divisi, et expulsi sunt ab imperatore, quia eius noluerunt sequi fidem. [SOCRATES, lib. V, cap. 9, p. 266.]
2 In qua basilica plurimi nescientes veritatem, Paulum apostolum illic iacere credunt, et maxime mulieres ac populi. Hoc itaque tempore etiam Meletii reliquiae in Antiochiam relatae, et iuxta sepulcrum Babylae martyris noscuntur esse reconditae. Fertur enim quia per totam viam, iussu principis, ministrantibus cunctis civitatibus, cum psalmodia et honore debito funus eius usque ad Antiochiam fuerit revocatum. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 10, p. 716.]
Cassiodorus HOME

bav824.260 bnf1603.182

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik