Cassiodorus, 9, CAPUT XIV.Epistula Constantinopolitani concilii ad papam Damasum et occidentales episcopos.
1 | Dominis honorabilibus atque venerandis fratribus et comministris Damaso, Ambrosio, Brittonio, Valeriano, Acholio, Basilio et reliquis sanctis episcopis in maxima Roma collectis, sancta synodus orthodoxorum episcoporum congregatorum in maxima civitate Constantinopoli, in Domino salutem. |
2 | Velut ignoranti vestrae reverentiae insinuare atque narrare multitudinem passionum ab Ariana potentia nobis saepius illatarum, forsitan supervacuum est. Non enim ita negligere vestram credimus sanctitatem, ut adhuc egeatis discere, quos certum est condolere. Sed neque tales nos constrinxere tempestates, ut pro sui parvitate latere potuissent. |
3 | Neque tempus persecutionis est novum; sed adhuc memoriam servat antiquam, non solum in his qui passi sunt, sed etiam in eis qui participes sunt illorum quorum proprias indicant passiones. Hesterno enim, ut ita dicamus, aut Lodie exsiliorum vinculis resoluti, post innumeras tribulationes ad Ecclesias proprias sunt reversi. |
4 | Aliorum vero in exsilio defunctorum funera revocata sunt. Quidam vero etiam ab exsilio remeantes, et ferventi haereticorum furore detenti, amariora quam in exsilio in propriis sunt perpessi, lapidibus ab eis obruti, sicuti beatus Stephanus. Alii diversis macerati sunt suppliciis, adhuc stigmata Christi et vulnera in suo corpore circumferre noscuntur. |
5 | Pecuniarum vero dispendia, honoris ademptiones, singulorumque confiscationes et machinamina, iniurias atque vincula, quis numerare valebit ad singula? Omnes enim tribulationes vere super nos multiplicatae sunt ultra numerum. Iuste quidem, quoniam valde peccavimus. Aut certe clemens Dominus passionum multitudine nos voluit exercere. |
6 | Propter haec itaque gratias Deo referimus: quia et per tantas tribulationes servos corripit suos, et secundum multitudinem miserationum suarum deduxit nos rursus ad refrigerium. Nobis itaque tempus et labor maximus necessarius fuit, quatenus emendatio proveniret Ecclesiarum; ut, tanquam pro longa aegritudine, diligentia paulatim adhibita, priscam pietatis redderet sanitatem. |
7 | Hoc etenim modo putabimur persecutionibus acerrimis liberari, et Ecclesias, longo tempore ab haereticis detentas, denuo reparare. Verumtamen graves adhuc nobis sunt lupi, qui postquam de caulis expulsi sunt, ex ipsis pascuis oves abripiunt: collectas facere contendentes, populos commoventes, et in nullo segnes ad Ecclesiae laesionem. |
8 | Erat itaque, sicut diximus, necessarium huic operi tempus. Quia tamen fraternam circa nos charitatem ministrantes, synodum in Romana urbe Dei voluntate fecistis, et nos illic tanquam membra propria, litteris Deo amabilis principis evocastis; ut quoniam tunc ad tribulationes soli sumus addicti, nunc sub imperatorum pia concordia non sine nobis regnaretis; sed etiam nos vobiscum, secundum apostolicam vocem , conregnaremus. Oratio quidem nostra fuit, si esset possibile ut omnes nostras simul relinquentes Ecclesias, desiderio utili iungeremur. |
9 | Quis enim nobis dabit pennas sicut columbae, ut volemus, et apud vos requiescamus ? Sed quoniam hoc omnino nudabat Ecclesias, requie nuper inchoata, resque nimis erat plurimis impossibilis: quia concurreramus in urbem Constantinopolitanam causa litterarum ad nos praeterito anno directarum a vestra charitate post Aquileiense concilium ad Deo amabilem imperatorem Theodosium, propter hanc solummodo causam usque ad Constantinopolim properati, et de hac tantummodo synodo ferentes consensum episcoporum qui per provincias permansere. |
10 | Maioris vero profectionis neque speravimus opus, neque praeaudivimus omnino, antequam Constantinopolim veniremus. Super haec autem induciarum angusto tempore faciente, neque praeparare nos valentes ad longam profectionem, neque universos communicatores nostros, in provinciis positos commonere, et eorum consensum sumere praevaluimus. |
11 | Quoniam igitur haec et alia multa plurimorum adventum prohibere videbantur, quod erat secundum effectum [ed., secundum, ad effectum] rerum, et vestrae circa nos charitatis ostensionem, hoc egimus: reverendissimos atque charissimos fratres et comministros nostros episcopos Cyriacum, Eusebium et Priscianum usque ad vos laborare alacriter exorantes, per quos et nostram voluntatem pacificam et intentionem habentem unitatis ostendimus, zelumque nostrum quem pro saluberrima fide gerimus, indicamus. |
12 | Nos etenim persecutiones, sive tribulationes, sive minas imperiales, sive crudelitates iudicum, sive quaslibet alias tentationes haereticorum, libenter sustinuimus pro evangelica fide, quae in Nicaea Bithyniae a trecentis decem et octo Patribus roborata dignoscitur. Hanc enim et vobis, et nobis, et omnibus qui non subvertunt verbum verae fidei, complacere confidimus, quam scimus antiquissimam existere, et sequacem baptismatis, docentemque nos credere in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
13 | Divinitatem quippe, et virtutem, atque substantiam unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti credimus, et aequalem honorem ac dignitatem, et imperium coaeternum, in tribus perfectissimis subsistentiis, seu tribus perfectis personis; ut neque Sabellini languor habeat locum confusione subsistentiarum aut peremptione proprietatum; neque Eunomianorum, et Arianorum, et Pneumatomachorum, id est Spiritui resistentium, blasphemia praevaleat; substantia videlicet secundum illos, aut natura, aut divinitate divisa, et increatae consubstantiali, et coaeternae Trinitati postrema quaedam vel creata, vel alterius substantiae natura detur. |
14 | Inhumanationis vero Christi sermonem sine aliqua violatione servamus, neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes; sed totum scientes perfectum quidem ante saecula existere Dei Verbum, perfectum vero hominem in novissimo dierum propter nostram salutem factum. Igitur quae de fide a nobis aperte praedicantur, velut in summa haec esse noscuntur: de quibus amplius instrui poteritis, si et tomum in Antiochia factum a synodo ibi constituta dignemini legere, et quod anno superiori in Constantinopoli ab universali synodo cognoscitur esse prolatum: in quibus latius fidem professi sumus, et contra novitates haeresum nuper exortas anathemata ex scripto protulimus. |
15 | De dispensationibus autem particularibus Ecclesiarum antiqua, sicuti nostis, sanctio tenuit, et definitio sanctorum Patrum in Nicaea convenientium secundum unamquamque provinciam; et si pontifices voluerint, ut cum eis vicini propter utilitatem celebrent ordinationes: quibus rebus consequenter et caeteras ecclesias apud nos aedificari cognoscite, et insignium ecclesiarum haec approbasse sacerdotes. |
16 | Porro Constantinopolitanae urbis novellam, ut ita dicamus, Ecclesiam, velut ex ore leonis haereticis suffossam blasphemiis abstraximus; et per misericordias Dei reverendissimum et Deo amabilem Nectarium episcopum ordinavimus coram universali concilio cum communi concordia, sub aspectu etiam Deo amabilis imperatoris Theodosii, universique cleri, cuncta decernente pariter civitate. |
17 | In seniore autem et vere apostolica Ecclesia Antiochiae Syriae, in qua prius venerabile Christianorum appellatum est nomen, reverendissimum et Deo amabilem episcopum Flavianum, de universa provincia et orientali dioecesi concurrentes, regulariter ordinarunt, omni Ecclesia pariter decernente, et quasi sub una voce hunc honorante virum. |
18 | Quam ordinationem, tanquam legalem suscepit commune concilium. In matre vero cunctarum Ecclesiarum Hierosolymis constituta, reverendissimum et Deo amabilem Cyrillum episcopum esse significamus; qui regulariter olim a provincialibus ordinatus, plurima propter Arianos diversis temporibus certamina passus est. His igitur tam legaliter et canonice apud nos gestis, etiam vestram reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione, et timore dominico, per quae [mss. quem] humana removetur offensio et Ecclesiarum aedificatio praeponitur universis. Sic etenim verbo fidei concordante, et Christiana in nobis charitate firmata, cessavimus dicere quod reprehendebat Apostolus: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae ; dum omnes videlicet appareamus [ms. Lyr., videamur] Christi, qui in nobis divisus non est. |
19 | Et si sine schismate corpus Ecclesiae, Deo adiuvante, servemus, cum fiducia ante Domini tribunal astabimus. |
20 | Haec contra Arii, et Aetii, Eunomiique, vesaniam, nec non contra Sabellii, Photini, Marcelli, Pauli Samosateni et Macedonii, conscripserunt. Similiter autem et Apollinaris novitatem palam abdicaverunt, dicentes, Inhumanationes vero Domini sine violatione servamus; neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes. |
21 | Porro Damasus omni laude dignissimus, agnoscens hanc haeresim exortam fuisse, non solum Apollinarem, sed etiam Timotheum discipulum illius abdicavit. Et hoc Orientem gubernantibus episcopis litteris propriis indicavit, quas curavi subter adnectere. [THEODORETUS, lib. V, p. 208.] |