Cassiodorus, 9, CAPUT XIII.De ordinatione Maximi Cynici eiusque depositione, et ordinatione recta Nectarii, et de canonibus in ea synodo constitutis.
1 | Gregorius itaque, qui tunc Constantinopolitanam regebat Ecclesiam, Nazianzum remeare tendebat. Pro quo cum episcopatus Constantinopolitanae vacaret Ecclesiae, Timotheus Alexandrinus, Petri successor, Maximum quemdam Cynicum ordinavit episcopum, cum nuper totondisset eum. Is enim erat etiam Apollinaris vesania farcinatus. Sed non pertulerunt hoc malum viri sanctissimi Constantinopoli congregati. Et dum Aegyptii maxime se pro eius ordinatione separassent, sacra officia cum Gregorio celebrabant. At ille graviter ferens rursus factam divisionem, exorabat universos ut laude dignum virum quaererent, quem pontificem ordinarent. |
2 | Tunc illi eius verbis acquiescentes, Nectarium generis nobilitate decoratum constituerunt Constantinopolitanae civitatis episcopum; Maximum vero Apollinaris contagio laborantem, nudatum pontificali dignitate proiecerunt. [THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 206.] |
3 | Tunc etiam regulam protulerunt ut Constantinopolitanus episcopus haberet honoris privilegia post pontificem Romanum, eo quod sit nova Roma. Firmaveruntque rursus Nicaenam fidem, et patriarchas constituerunt, distribuentes provincias, ut episcopi uniuscuiusque dioecesis ad Ecclesias non irent extraneas. Hoc enim primitus propter persecutionis tempus indifferenter agebatur. |
4 | Distribuerunt itaque Nectario quidem maximam civitatem et Thraciam; Ponticam vero dioecesim Helladio, qui post Basilium fuit; Caesaraeam Cappadociae Gregorio Nysseno, Basilii germano; Troilo quoque Melitenae Armeniae ius patriarchae dederunt; Asianam vero dioecesim Iconii Amphilochius est sortitus; Optimus autem Antiochiae Pisidiae; Aegyptum quoque Timotheo Alexandrino distribuerunt. |
5 | Porro Ecclesiarum orientalium gubernationem eius praesulibus commiserunt Pelagio Laodiceno et Diodoro Tarsi, Antiochenae Ecclesiae privilegia reservantes, quae tunc Meletio praesenti dederunt. Definierunt pariter, ut si quid in provincia qualibet emergeret, provinciae concilio finiretur. In his omnibus suum praebuit etiam imperator assensum. [SOCRATES, lib. V, cap. 8, p. 265.] |
6 | Parvo siquidem tempore transeunte, sanctus quidem Meletius est defunctus, et ab omnibus sapientibus cum praeconiis maximis est sepultus. [THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 206.] |
7 | Aestate vero sequente, rursus plures episcopi ad Constantinopolim pro causis ecclesiasticis sunt reversi, ubi occidentalium episcoporum synodicam susceperunt epistulam, invitantem eos ad Romam, ut illic maximum celebraretur concilium. Sed illi quidem profectionem, quasi nihil habituram lucri, refugerunt; verum litteras direxerunt Damaso caeterisque praesulibus, quas pro clariori notitia subdere necessarium iudicavi. [THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 207.] |