monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, X.Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit. <<<     >>> XII.De concilio Constantinopolitano contra Macedonianos.

Cassiodorus, 9, CAPUT XI.De Eunomii calliditate.

1 Igitur cum Eunomius Valentis temporibus a suis clericis recessisset, apud semetipsum in Bithynia morabatur, vir callidus et dicendi peritus, multusque populus concurrebat ad eum: alii experiri volentes, alii audire quae diceret. Huius fama pervenit ad principem; cum quo ipse quoque voluit habere sermonem: sed Augusta Flacilla precibus eum retinuit. Erat enim fidelissima, et Nicaeni dogmatis iura sub integritate servabat, timuitque ne, ut assolet, eloquio viri callidi captus imperator, facile in sectam eius incurreret. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 6, p. 710.]
Cassiodorus HOME

bav824.253 bnf1603.176

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik