Cassiodorus, 9, CAPUT VII.Professio Theodosii de fide.
1 | Cogitans igitur imperator quia melius esset pronuntiare subiectis cuius esset fidei, ne videretur vim facere, si quemquam subito invitum ad cultum religionis impelleret, legem e Thessalonica populo Constantinopolitano proposuit. Hoc enim visum est, ut veluti de quadam civitatis arce omnibus subiectis, aliisque civitatibus indicante scriptura, fieret manifesta. Cuius legis verba sunt haec. |
2 | Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. ad populum urbis Constantinopolitanae. |
3 | Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temper mentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandriae episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam Deitatem, sub pari maiestate et sub pia Trinitate, credamus. |
4 | Hanc legem sequentes, Christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti: reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam [ed. V., insaniam] sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Data III calend. Martias, Thessalonicae, Gratiano quinto et Theodosio Augg. coss. [An. Dom. 380]. |
5 | Haec sanciens post paululum Constantinopolim vehit. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 708.] |