1 | Cumque Theodosius bello barbaros superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi dum in aegritudinem incurrisset, ab Acolio eius civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus Christianum dogma et fidem Nicaeni concilii sequeretur. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 707.] |
2 | Tunc igitur baptizari cupiens propter infirmitatem, Thessalonicensium requisivit episcopum, cuiusnam fidei esset. Quo respondente quoniam Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere; sed inviolatam ab initio fidem Nicaeni concilii conservarent, ille libenter eius verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. [SOCRATES, lib. V, cap. 6, p. 262.] |