Cassiodorus, 9, CAPUT IV.De Theodosii ducatu, et quomodo a Gratiano imperatore fuerit ordinatus, et ad Orientale missus imperium, orthodoxis profuerit, et retruserit haereticos.
1 | Porro Gratianus Thraciam barbaros vastare cognoscens, Italia relicta, in Phoenicem [Ed. Frob. et Niv., Paeconiam vel Pannoniam] venit. Ea tempestate Theodosius tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur; et ob hanc causam invidia similium iudicum fatigatus, in Hispania morabatur, ubi et ortus fuerat et nutritus. |
2 | Cumque imperator quid faceret haesitaret; quippe cum barbari elevati victoria inexpugnabiles esse viderentur, ducatu Theodosii pugnam credidit terminari: repente siquidem eum ab Hispaniis evocans, et magistrum militum esse denuntians, cum expeditu ad barbaros destinavit. At ille fide munitus, confidenter ad Thracias est profectus. Quo dum venisset, vidissetque barbaros, exercitum ordinavit ad pugnam. |
3 | Congressione vero facta, impetum barbari non ferentes, suas acies reliquerunt. Et illi quidem fugiebant, hi vero fortiter sequebantur. Immensaque caedes tunc facta est barbarorum. Plurimis igitur interemptis, paucisque latenter transeuntibus Histrum, mox dux optimus exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius exstitisset. |
4 | Quod tamen nec ipsi imperatori, dum miraretur factum, credibile videbatur. Invidi siquidem etiam fugisse cum dicebant, et exercitum perdidisse. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent hostium multitudinem peremptorum. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique renuntiarent. Porro dux optimus inter haec divinam visionem vidit, et ab ipso Deo aperte sibi monstratam. |
5 | Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes, chlamydem sibi vestiret imperialem, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum [Ed., clericorum]. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt. |
6 | Quamobrem laetatus princeps, Theodosium fecit imperatorem. [THEODORETUS, lib. IV, V, VI, p. 203.] |
7 | Consulatu Ausonii et Olibrii [An. Dom. 379], sexta decima die Ianuarii mensis. [SOCRATES, lib. V, cap. 2, p. 260.] |
8 | Traditaque ei sceptrorum parte Valentis, ipse rursus ad Italiam rediit, et illum ad regna collata transmisit. Mox igitur ut imperium sumpsit, prae omnibus de concordia Ecclesiae cogitavit, et uniuscuiusque praesulatus episcopos Constantinopolim convenire praecepit. Haec sola erat Ariano plena contagio; nam Occidens liber ab huiusmodi languore permansit. |
9 | Constantinus enim senior, filius Constantini maioris, et Constans iunior, paternam fidem integram servaverunt. Rursus etiam Valentinianus imperator Hesperiae inviolatam custodivit fidei pietatem. Orientis autem tractus multifariam huiusmodi labe completus est. Arius enim Alexandrinae presbyter civitatis hanc ibi genuit blasphemiam. Post quem Eusebius, Patrophilus et Aetius, Palaestini, et Paulinus atque Gregorius, Phoenices, et Laodicensis Theodotus [Ms. Santheod., Theodolus], cumque his Georgius, post quos etiam Athanasius et Narcissus, Cilices, et alii plurimi male iactata semina nutriverunt. His igitur nequissimis cultoribus fuit cooperator Constantius atque Valens. |
10 | Pro hac ergo solummodo causa, Theodosius suo subiacentes imperio Constantinopolim congregari praecepit episcopos. [THEODORETUS, lib. V, cap. 6, p. 205.] |