monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, PRIMUM.Quia mortuo Valente Constantinopolim barbari devastabant. <<<     >>> III.De contentione apud Antiochiam inter Paulinum et Meletium facta, et de Apollinare Laodiceno eiusque secta.

Cassiodorus, 9, CAPUT II.De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine.

1 Porro Gratianus Valentiniani filius, cum dudum patre defuncto Europae sceptra tenuisset, defuncto Valente sine sobole, Asiae quoque Libyaeque regna suscepit. Moxque pietatem, quam mente perceperat, operibus demonstrabat, initiaque regni sui rerum omnium Domino dedicavit. Scripsit itaque legem: praecipiens ut expulsi pastores ad sua ovilia remearent, sacraeque basilicae eis redderentur qui communionem Damasi sequebantur.
2 Is enim Damasus Romanae urbis episcopus, laude dignus, vir mirabilis, semper ornatus, dicere facereque pro apostolicis dogmatibus cuncta festinus, post Liberium gubernacula suscepit Ecclesiae. Direxit igitur imperator cum huiusmodi lege etiam Saporem quemdam, tunc nominatissimum militiae principem, et Arianae quidem blasphemiae praedicatores, veluti quasdam bestias, divinis septis iussit expelli; optimis vero pastoribus et sacris ovilibus universa restitui.
3 Hoc ergo in universis provinciis decrevit observari. [THEODORETUS, lib. V, cap. 1 et 2, p. 199.]
4 Gratianus itaque cum iuniore Valentiniano regno potitus, ab exsilio revocatis omnibus, lege sancivit ut unaquaeque religio licenter sacra celebraret; solos vero ab ecclesiis prohibuit Eunomianos, Photinianos et Manichaeos. [SOCRATES, lib. V, cap. 2, pag. 260.]
Cassiodorus HOME

bav824.247 bnf1603.172

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik