monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, XIV.De reversione Petri episcopi in Alexandriam, et de eius morte, et de successione Timothei. <<<    

Cassiodorus, 8, CAPUT XV.Quomodo Valens contra Gothos pugnando sit devictus et mortuus.

1 Porro Valens imperator cum tricesima die Maii mensis sexto consulatu suo, et Valentiniani iunioris secundo [An. Dom. 378], Constantinopolim venisset, invenit populum in moestitia constitutum. Barbari namque per Thracias discurrentes, etiam Constantinopoleos suburbana vastabant, non existente qui eis resistere fortiter praevaleret.
2 Qui dum usque ad muros venissent urbis, afflicta civitas murmurabat; quasi eos imperator illuc evocasset, dum nec resisteret, et magis bella protraheret. Circenses ludi igitur agebantur, et illic imperatori clamabant: Da arma, et nos pugnabimus. Hinc accensus imperator, undecima die Iunii mensis egreditur, interminatus poenas se pro iniuriis, cum rediret, a Constantinopolitanis civibus exacturum, et quoniam primitus videbantur Procopio praebuisse solatium; ita ut civitatem aratro vertere minaretur.
3 Deduxit igitur cives usque ad urbem Adrianopolim, quae est in confinio Macedoniae. [SOCRATES, lib. IV, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 254]
4 Et, exercitu quidem praemisso, ipse in quodam vico victoriam sustinebat. Porro milites, barbarorum impetum non ferentes, alii fugiebant, alii necabantur. Barbari autem venientes ad vicum ubi Valens, agnita proditione, latitare et se celare nitebatur, immisso igne concremaverunt cum vico etiam pietatis inimicum. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 195.]
5 Qui terminum vitae sortitus est nona die mensis Augusti, eodem consulatu, id est quarto anno ducentesimae octuagesimae nonae olympiadis [An. Dom. 378]. Aiunt enim aliqui eum igne consumptum, cum in vicum fugisset quem barbari concremaverunt. Alii vero ferunt, quia, mutato imperiali habitu, ad pedestrium venit exercitum; et cum equestres se tradidissent pugnare nolentes, in congressione universos pedestres repente confossos: ubi dicunt ipsum quoque ignoto vulnere fuisse prostratum.
6 Defunctus est autem anno vitae quinquagesimo. Qui cum fratre regnavit annos tredecim, post fratrem vero tres. Talique sorte defunctus est. [SOCRATES, lib. IV, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 255.]
Cassiodorus HOME

bav823.26 bav824.244 bnf1603.170

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik