1 | Eo tempore dum Valentinianus imperator nullam haeresim perturbaret, post Liberium Romae Damasus ordinatur episcopus, simul et Ursinus ex diacono eius Ecclesiae in basilica Siriniensi latenter. Ob quam rem multis seditione vel praefecti tunc Maximini animadversione punitis, remoto Ursino Damasus permansit episcopus. |
2 | Tunc itaque apud Hesperiam Damasus Romanus et Ambrosius Mediolanus spiritalibus iaculis feriebant hostes. Cum quibus etiam illi qui ad longa fuerant exsilia destinati, litteris confortabant suos, et adversarios destruebant. Quos divina providentia gubernatores in fluctuatione praeparavit, et militum sapientissimos duces in praeliis. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 193.] |