Cassiodorus, 8, CAPUT IX.Quod Novatiani festivitatem Paschae mutaverint, et de schismate inter Cornelium Romanum episcopum et Novatum facto pro recipiendis errantibus.
1 | Ea tempestate Novatiani, habitantes in Phrygia, festivitatem Paschae mutaverunt. Quomodo autem gestum sit dicam: primo tamen referens, cuius rei gratia circa Phrygum Paphlagoniorumque gentes severius ecclesiastica regula conservetur. Novatus presbyter se ab Ecclesiae Romanae communione suspendit, quoniam Cornelius episcopus fideles qui sacrificaverant tempore factae persecutionis a Decio, in communione receperat. |
2 | Pro hac itaque causa segregatus, et ad episcopatum a consortibus suis episcopis evocatus, scribebat Ecclesiis, ne eos qui daemonibus immolaverant ad sacramenta susciperent, sed invitarent quidem ad poenitentiam; remissionem vero Dei relinquerent potestati, cuius solius est peccata dimittere. Tales epistulas suscipientes in unaquaque provincia, secundum proprios sensus responsa reddebant. |
3 | Cum ergo ille mandaret ut non oporteret sacris interesse mysteriis eos qui post baptisma peccatum commisissent, quod ducit ad mortem: quibusdam quidem videbatur amara nimis et dura huiusmodi regula; alii vero veluti iustam rectamque suscipiebant. Inter haec mota quaestione, venerunt litterae Cornelii Romani praesulis, quae remissionem peccantibus etiam post baptisma promittebant. Sic ergo ambobus diversa scribentibus, et ex divinis eloquiis sua sensa firmantibus, singuli provincialium diversas sunt secuti sententias. |
4 | Sanantes namque sanare promissa remissione, etiam reliquo tempore deliquerunt. Unde videtur quia gentes Phrygum castiores quam aliae magis esse noscuntur. Novatus itaque, licet propter conversationem subtilissimam segregaverit semetipsum, non tamen mutavit Paschae festivitatem. Nam secundum Patres Hesperios etiam iste celebrabat. Agitur enim apud illos Pascha post aequinoctium olim, et ex quo Christiani esse coeperunt. |
5 | Sed iste quidem postea sub persecutione Valeriani principis martyrio terminavit vitam. Hi vero qui ex eo nomen habuerunt eiusque fuere participes, facto concilio paucorum episcoporum in vico Pazeno, ubi sunt fontes Sagarii fluminis, regulam protulerunt ut Iudaeos observent azyma facientes, et cum eis agant Paschae celebritatem. Postea tamen etiam Novatianorum Ecclesia propter illud concilium noscitur esse divisa. |