monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, VII.De malis quae sub Valente in Alexandria et per Aegyptum gesta sunt. <<<     >>> IX.Quod Novatiani festivitatem Paschae mutaverint, et de schismate inter Cornelium Romanum episcopum et Novatum facto pro recipiendis errantibus.

Cassiodorus, 8, CAPUT VIII.De Didymo et scriptis eius; de Gregorio Pontico eiusque miraculis.

1 Eo siquidem tempore virum alium fidelem produxit Deus, ut per eum fidei testimonium perhiberet, Didymum, mirabilem virum, qui omni tunc doctrina florebat. Is cum parvus adhuc prima litterarum elementa doceretur, passione oculorum perdidit visum. Cui Deus pro visibilibus oculis intelligibiles condonavit. Nam quod per oculos doceri non potuit, auditu vigilanti cognovit; qui dum a puero fuisset ingeniosus, vincebat etiam acute conspicientes.
2 Facile namque regulas grammaticae atque rhetoricae artis didicit. Cumque venisset ad philosophiam, mirabiliter dialecticam, arithmeticam, musicam, aliasque philosophiae disciplinas didicit animoque recondidit, ita ut celeriter obviaverit eis qui oculis inspectoribus talia didicissent. Sed etiam Vetus Novumque Testamentum adeo perfecte cognovit, ut multos ederet libros. Qui et de Trinitate tres libros fecit, et Origenis opus De Principiis, id est Περὶ Ἀρχῶν, interpretatus, in eis explanationes reliquit eximias.
3 Fertur enim cum Antonius Valentis tempore propter Arianos venisset in Alexandriam, vidisse Didymum, eique dixisse: Non te conturbet, o Didyme, amissio sensibilium oculorum; tales etenim oculi tibi desunt quibus et muscae et pulices noscere possunt. Sed gaude potius quoniam habes oculos quibus etiam angeli contuentur, per quos videtur Deus, et eius lumen inspicitur. [SOCRATES, lib. IV, cap. 20. Edit. Christ. Vates. cap. 25, p. 240.]
4 Didymus ab infantia privatus oculis, grammaticam, rhetoricam, arithmeticam, geometriam, et astronomiam, et syllogismos Aristotelis, et eloquentiam Platonis auditu didicit; non quasi haec veritatem erudirent, sed tanquam adversus mendacium arma veritatis existerent. [THEODORETUS, lib. IV cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 192.]
5 Et quoniam aliqui ex nominis similitudine noscuntur errare, necessarium est ostendere quoniam alter est Gregorius Ponticus, ortus ex Caesarea Ponti, nimis antiquus, et discipulus Origenis. De isto namque Gregorio multus est sermo in Athenis, et Beryto, nec non et Ponto, et ut ita dicatur, in universo orbe terrarum.
6 Is enim cum discessisset ab Athenis, venit in Beryto, ibique iura legebat. Cumque cognovisset in Caesarea libros sacros Origenem exponere, venit illic, expositiones magniloqui illius auditurus. A quo veram philosophiam eruditus, evocantibus parentibus remeavit ad patriam. Ubi primo quidem, dum esset adhuc laicus, plurima signa fecit, languores curando, daemones per epistulas expellendo, paganosque sermonibus et operibus sibimet subiugando. Huius meminit et Pamphilus martyr, et Eusebius in libris quos de Origene conscripsit.
7 Fuit ergo Gregorius antiquus iste, discipulus Origenis, et alter Nazianzenus, fraterque Basilii. Fuitque alius Gregorius Alexandrinus, Arianus. [SOCRATES, lib. IV, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 244.]
Cassiodorus HOME

bav823.22 bav824.239 bnf1603.167

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik