1 | Fuit igitur illo tempore in Cyrestensium eremo famosissimus Acepsemas in cella reclusus, et sexaginta annis neque visus neque locutus est. Zeugmatius quoque mirabilis, qui licet oculorum acie privaretur, omnia circumibat, confortans oves lupisque resistens. Propter quam causam monachicam eius cellulam concremaverunt; sed Traianus magister militum fidelissimus aliam ei fabricavit, multoque eum fovit auxilio. |
2 | Hoc itaque tempore fuit Ephraem in Edessa, in Alexandria vero Didymus. Et Ephraem Syra usus lingua, spiritalis gratiae radios emittebat. Qui licet nesciret doctrinam Graecam, multos Graecorum cruditosque redarguit, et totius haereticae pravitatis infirmitatem nudavit. Et quoniam tunc Harmonius Bardisanus quaedam cantica componens, et impietatem melodicae suavitati permiscens, illiciebat audientes, et capiebat in peste, iste sumens inde concentus, pietatem cantilenae permiscuit, et audientibus suave nimis et utile medicamen apposuit; quae cantica triumphatorum martyrum festivitates hactenus efficiunt clariores. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales., cap. 28, p. 191.] |