Cassiodorus, 8, CAPUT III.Quod Valens paganis, Iudaeis et haereticis tribuerit potestatem suas festivitates agendi, et orthodoxis ubique prohibuerit, et de Flaviani Diodorique virtutibus.
1 | In Antiochia vero Valens plurimo tempore commoratus, omnibus licentiam dedit gentilibus, atque Iudaeis, nec non haereticis, suas festivitates agendi. Nam et gentiles festivitates agebant, daemonibus ministrantes, et post Iulianum a Ioviano idololatriae vanitates exstinctas, florere rursus iste permisit; et Iovis cultum, atque Dionysii, sacraque Cereris iam non in occulto, tanquam sub pio imperatore celebrabant; sed per mediam plateam bacchantes, ubique currebant. |
2 | Illis tantummodo tunc princeps erat inimicus qui apostolicam doctrinam praedicare videbantur; et eos primum quidem a sacris basilicis fecit expelli, quibus Iovianus famosissimus imperator novam dederat ecclesiam. Cumque in monte sacra celebrarent, hymnis laudantes Deum, et divinis illic eloquiis perfruentes; licet aeris adversitatem saepius sustinerent, aliquando pluviis, aliquando nivibus, aliquando gelu, frequenter ignis ardore macerati, neque in huiusmodi locis laudibus divinis eos frui permisit, sed missis militibus effugavit. |
3 | Tunc Flavianus atque Diodorus, veluti quaedam propugnacula, iaculis imminentibus resistebant. Nam cum Meletius eorum pastor seorsum degere cogeretur [ms. Lyr., conaretur], isti curam gregibus adhibebant, adhibebant, lupis quidem obiicientes propriam fortitudinem, et sapientiam suam, ovibus autem curam congruam iugiter offerentes. |
4 | De montanis igitur locis expulsi, contra ripas vicini fluminis pascebant oves. Non enim patiebantur secundum Israelitas captivos in Babylone organa sua suspendere; sed laudabant creatorem et largitorem Deum in omni loco dominationis eius. Sed neque in hoc loco concilium piorum quietum esse permisit hostis servorum Christi. Verumtamen concordia illorum mirabilium pastoris magni discipulorum ad exercitium sanctas oves enutriens, spiritualia pascua ministrabat. |
5 | Et Diodorus quidem sapientissimus atque fortissimus, velut quidam fluvius perspicuus, atque torrens, oves quidem proprias irrigabat: luporum vero blasphemias penitus diluebat; et generis sui nobilitatem spernens, libenter sustinebat quamlibet pro fide calamitatem. Flavianus vir optimus, et ipse genere nobilissimus, honestatem solam iudicabat esse pietatem, et velut puer exercitatus, maximum Diodorum quasi quemdam infinitorum certaminum urgebat [ed. Niv. et Frob., ungebat] athletam. Illo namque tempore non concionabatur inter ecclesiastica collegia; sed hoc agentibus multa solatia conferebat consiliorum, et scripturarum, atque expositionum [ms. Lyr., ex scripturarum expositione]. Et doctores quidem contra Arianas blasphemias tendebant arcus: iste vero, velut ex quibusdam pharetris, suae mentis sagittas congruas offerebat; et non solum domi, sed etiam publice haereticis resistens, retia eorum facilius erumpebat, et labores ostendebat aranearum. |