monumenta.ch > Cassiodorus > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 8, II.Quod Ariani Constantinopoli comprehendentes orthodoxos, multos in navi concremaverint.

Cassiodorus, 8, CAPUT PRIMUM.De conversatione, miraculis et responsionibus vel scriptis diversorum monachorum, nec non et episcoporum.

1 Eo tempore fuit Arsenius monasterii praesul. Is delinquentes iuvenes non excommunicabat, sed magis aetate provectos. Dicebat enim: Iuvenis excommunicatus spernit, provectus vero velociter excommunicationis dolore corrigitur. Alius nomine Pior ambulans comedebat. Consultus autem cur ita comederet: Non, inquit, volo veluti necessarie uti cibo, sed tanquam extraneum aliquid agere.
2 Pro qua re etiam ab alio requisitus ait: Ut ne, dum comedo, anima voluptatem sentiat corporalem. Isidorus dicebat quadragesimum se annum habere ex quo sentiret quidem mente peccatum, non tamen consentiret vel concupiscentiae, vel furori. Pambo autem, cum sine litteris esset, accessit ad quemdam ut doceretur psalmum; qui dum audisset primum versum tricesimi octavi psalmi: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; secundum versum non est passus audire, dicens: Si potuero opere hoc implere, hic versus tantummodo mihi sufficiet.
3 Cumque doctor qui ei tradiderat versum culparet cur per sex menses ad eum minime venisset, respondit: Quia versum illum adhuc opere non implevi. Postea vero, cum multos supervixisset annos, a quodam noto requisitus an didicisset versum: Quadraginta et novem, inquit, annis vix eum implere praevalui. Huic itaque quodam aurum dante ad cibaria pauperum, et dicente: Numera; ille respondit: Quod dedisti non eget numero, sed salubritatis affectu.
4 Is enim Pambo, Athanasio episcopo deprecante, ab eremo descendit in Alexandriam. Cumque vidisset ibi mulierem theatralem, flevit; et a praesentibus inquisitus quare ploraret: Duae, inquit, me res moverunt: una, quae est illius perditio; altera vero, quia ego non tantum studeo placere Deo, quantum haec ut turpibus placere possit hominibus. Alter quidam dicebat: Monachus, nisi operatus fuerit, violento iudicatur aequalis.
5 Piterius multas expositiones naturales adnibebat, et frequenter aliis alia requirentibus enarrabat. Per singulas autem explanationes orabat. Illo siquidem tempore inter monachos fuerunt duo viri Deo amabiles, nomine uterque Macarius; unus ex Aegypto superiore, alter Alexandrinus. Ambo pro multis rebus insignes, propter abstinentiam, conversationem, mores atque miracula, quae eorum manibus agebantur.
6 Aegyptius itaque Macarius tantas curas fecit, et tantos daemones effugavit, ut ex eius operibus liber proprius expleatur. Erat autem reverendus, et circa requirentes [Ed., delinquentes] severus. Porro Macarius Alexandrinus cum similis esset Aegyptio per omnia, in hoc mutabatur, quia circa consulentes hilarior apparebat, et vultu laetifico ad conversionem iuvenes educabat [ms. Frob. et Niv., inducebat]. Horum discipulus Evagrius philosophiam operibus possedit, prius sermone solummodo philosophatus, et in urbe Constantinopoli a Gregorio Nazianzeno diaconus ordinatus; deinde cum eo descendens in Aegyptum, et praedictos viros inspiciens, conversationem eorum zelatus est; tantaque miracula in eius manibus facta sunt, quanta in praeceptorum eius.
7 Conscripsitque libros valde necessarios, quorum unus quidem Monachus titulatur; et est de Actuali. Alius Cognitionalis, secundum quod quispiam cognitione fit dignus: huic capitula sunt quinquaginta. Alius vero contradictorius, ex divinis Scripturis collectus, contra daemones tentatores: partibus octo divisus est, secundum numerum octo cogitationum; et sexcentae propositiones ad contemplationem pertinentes, quas γνοστικὰ προβλήματα, id est cognitionales propositiones denominavit.
8 Insuper et versuum opera duo, unum quidem ad monachos in coenobiis vel itineribus constitutos; et unum ad virgines; quae quam mira quamque necessaria sint, legentes intelligunt.
9 Sed opportunum est, sicut arbitror, pauca eius dicta de monachis ac scriptura referri. Sic enim ait: Necessarium est enim vias inquirere recte praecedentium monachorum, et secundum eas exerceri. Multa enim inveniuntur ab eis dicta bene, simul et acta. Inter quos etiam hoc ait quidam: Quoniam sicca et non inaequalis diaeta charitati coniuncta, cito perducit monachum ad impassibilem portum.
10 Is autem cum vidisset quemdam fratrum phantasiis nocte turbari, hoc modo curavit eum: praecipiens ut languentibus cibos ieiunus ministraret. Unde requisitus: Nihil, inquit, sicuti misericordia huiusmodi passiones exstinguit. Quidam tunc philosophorum accessit ad iustum Antonium, dicens: Quomodo sufficis, o Pater, codicum consolatione privatus?
11 ad quem Antonius: O, inquit, philosophe, meus codex natura creaturarum est, et adest cum voluero, verbaque mihi relegit Dei. Requisivit me vas electionis Macarius, senex Aegyptius, dicens: Quare mali memoriam adversus homines retinentes, memorabilem virtutem animae dissipamus? Contra daemones autem habentes mali memoriam, innoxii permanemus?
12 Cumque in quaestione huius interrogationis haesissem, rogavi eum explanare sermonem. At ille: Prima, inquit, passio furoris contra naturam est; consequens [id est secunda] vero, secundum naturam. In ipso ferventi meridie perveni apud sanctum Patrem Macarium, et siti vehementer accensus, aquam ut biberem postulavi.
13 At ille: Umbra, inquit, tibi sufficiat; multi namque nunc iter agentium aut navigantium etiam hac refectione privantur. Deinde cum apud eum verba de abstinentia exercerem: Confide, inquit, fili, per viginti annos, neque pane, neque aqua, neque somno sum satiatus. Panem namque meum in pondere comedebam, aquam vero bibebam cum mensura; parietibus autem reclinatus somnum paululum rapiebam. Cuidam monachorum nuntiata mors patris est; at ille nuntianti: Gessa, inquit, et blasphemare noli; meus enim pater immortalis est.
14 Quidam fratrum Evangelium solummodo possidebat, quod vendens pauperibus erogavit, dignum proferens memorandumque sermonem: Ipsum, inquit, verbum vendidi quod mihi semper dicit: Vende omnia tua, et da pauperibus [Matth. XIX, 21]. Est quaedam insula circa Alexandriam trans paludem Mareiae, in qua habitabat monachus contemplantibus approbatissimus [mss., contemplatissimus ac probatissimus], qui dixit: Omnia quae geruntur a monachis, agi propter causas quinque, id est, propter Deum, propter naturam, propter consuetudinem, propter necessitatem, propter opus manuum.
15 Idem ipse dicebat unam quidem naturae esse virtutem [ms. Lyr., naturam esse virtutum]: sed eam diversas species sumere per animae qualitates. Nam et lumen, inquit, solis cum sine specie sit diversa, fenestris tamen per quas ingreditur schema quoddam varium facere videtur. Alius porro monachus: Propterea, inquit, abscindo libidines, ut auferam furoris occasiones.
16 Novi enim furorem semper pro libidinibus litigare, mentem meam turbare, scientiam persequentem. Quidam senum dicebat: Charitas depositum ciborum aut pecuniarum servare non novit. Idem ipse dicebat: Nescio me in eadem re a daemonibus fuisse deceptum. Haec igitur Evagrius in libro suo Actuali commemoravit.
17 In contemplativo autem haec dicit: Quatuor virtutes et contemplationes earum a Gregori iusto esse didicimus, prudentiam, fortitudinem, temperantiam atque iustitiam. Prudentiae quidem opus esse dicebat contemplari intellectuales sanctasque potestates absque sermonibus; quippe quos sapientia significari contradidit.
18 Fortitudinis autem, perdurare in veritate, licet quispiam debelletur, et non accedere ad ea quae nihil sunt. Temperantiae vero proprium hoc esse respondit, suscipere primi agricolae semina, et ea plantare convenienter. Porro iustitiae opus, ut pro merito singula cuique verba reddantur; alia quidem obscure pronuntiata, alia aenigmatibus indicata, quaedam vero propter utilitatem simplicium aperte disposita. Columna itaque veritatis Cappadox Basilius ait: Humanam scientiam reddit crebra meditatio et exercitatio meliorem, eam vero quae gratia Dei conceditur, iustitia, patientia atque misericordia.
19 Et humanam quidem etiam passibiles suscipere poterunt, divinae impassibiles tantummodo sunt capaces, qui etiam orationis tempore proprio mentis lumine resplendentes semetipsos inspiciunt. Aegyptiorum vero sacratissima lux Athanasius ait: Praecepit Moyses mensam contra aquilonis constitui partem. Quamobrem cognoscant contemplativi quis est qui contra eos spiret, et omnem tentationem forti mente sustineant, et cum alacritate ad se accedentes enutriant. Thmuitanorum Ecclesiae angelus Serapion dicebat: Mens quidem spirituali intellectu potita perfecte purgatur. Charitas autem curat membra furore tumentia; iniquas concupiscentias et influentias [ms. Theod., iniquitates concupiscentias influentes] continentia retinet.
20 Maximus contemplationum doctor Didymus ait: De providentia atque iudicio apud temetipsum semper exerce sermones, et studiorum materiam memoria retine. Pene enim omnes in his peccamus, rationemque iudicii in corporum differentia, in qua etiam est mundus, invenies: providentiae vero, in modis quibus a malitia vel ignorantia ad virtutes atque scientiae culmen evehitur.
21 Haec autem ex Evagrii dictis retulimus.
22 Fuit autem et alius vir mirabilis inter monachos, cui nomen Ammonius, qui tanto sine ulla curiositate fuit, ut cum Athanasio Romam veniens, nullum opus civitatis inspiceret, nisi tantum ut videret Petri et Pauli basilicas. Is Ammonius ad episcopatum tractus, atque diffugiens, dextram sibimet amputavit aurem, ut semi corpore ordinationis opus effugeret.
23 Cumque posterior tempore etiam Evagrius a Theophilo Alexandrino pontifice ad episcopatum tentus, nihil amputans de corpore suo fugisset, veniens ad Ammonium [ms. Lyr., et colloquens ei] cum ioco dicebat, quasi male fecisset, ut aurem amputaret, et de eo [ms. Theod., Deo] reus existeret. Ad quem Ammonius: Tu, inquit, Evagri, ignoras te puniendum quoniam abscidisti linguam.
24 Et ne tibi arrogare videaris, non uteris gratia Dei. Plurimi siquidem eo tempore digni fuerunt viri, quorum si quis velit verba miraculaque cognoscere, et quemadmodum illis fuerint etiam bestiae subiugatae, librum legat Palladii monachi, qui discipulus fuit Evagrii. Omnia namque de istis subtiliter explanavit, in quo etiam feminarum imitationem conversationemque memoravit.
25 Evagrius igitur atque Palladius mortuo Valente post paululum floruerunt. [SOCRATES, lib. IV, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 233.]
26 Huius temporis est ut quantos potuero memorare possim qui sunt in illo tempore inter Christianos philosophati. Quorum unus quidem in Aegypto Ioannes, cui futura et aliis incerta Deus non minus quam antiquis prophetis revelavit, donumque dedit ut curaret insanabiles passiones. Is enim a iuventute laudans Deum, degebat in solitudine, comedebatque herbas atque radices, bibebatque aquam si comperisset. Cumque venisset ad senectutem, divina iussione migravit ad Thebaidam, et multorum monasteriorum factus est praesul.
27 Qui oratione tantummodo languores et daemones effugabat; et cum litteras non didicisset, ad rememorandum aliquid codicibus non egebat: quia quidquid semel mente perceperat, sub veritate retinebat. In hac itaque regione philosophabatur Ammon Tabenensiorum praesul, circa tria millia discipulorum habens; non minus quoque et Theonas, multorum praesides fuere monachorum: ambo operatores inopinabilium rerum, et divina providentia prophetiaque completi.
28 Dicitur namque Theonam eruditum Aegyptiarum, Graecarum Latinarumque litterarum fuisse, et triginta annis habuisse taciturnitatem. Porro a nullo hominum visum irascentem, aut iurantem, aut mentientem, aut vanum aliquid, aut asperum, vel infirmum protulisse sermonem. Ea tempestate fuerunt Copres, et Hellin, nec non Helias. Copres quidem, ut aiunt, divinum habuit donum salutes efficiendi passionum et daemones expellendi.
29 Hellin vero a parvulo nutritus in monasterio, plurima inopinabiliter miracula faciebat, ita ut etiam ignem in sinu portaret, et nequaquam eius vestis arderet. Verum Helias tunc quidem non procul ab Antinoo civitate degebat in eremo, agens annum aetatis circa centesimum atque decimum. Antea tamen pene septuaginta annis solus vixit in solitudine, et usque ad hanc aetatem ieiunando, et viriliter conversando pervenit.
30 Fuit etiam Apelles in Aegypto ex fabro ferrario, qui dum aliquando per noctem hoc opus exerceret, umbra daemoniaca, veluti mulier speciosa, eum de castitate tentabat. At ille ferrum quod operabatur ex fornace trahens, eam percussit in faciem. Tunc illa stridens et ingemiscens, procul effugit. Inter hos etiam Isidorus fuit, qui undique monasterium muniens, curabat ut nullus egrederetur, sed omnia necessaria haberet interius.
31 Nec Serapion circa decem millia sub se monachos habens, quos omnes sic educabat, ut ex propriis sudoribus necessaria compararent, et aliis ministrarent egentibus. Dioscorus quoque non amplius quam centum monachis praesidebat. Qui, cum presbyter esset, sacrificia faciens, omnem perfectionem adhibebat examinando et diligenter diiudicando accedentes ad sacra mysteria, ita ut expiarent mentem, et mali cuiuspiam conscientiam non haberent. Eulogius presbyter fertur praescientiam habuisse cogitationum quorumlibet ad se venientium, eorumque delicta palam redarguebat, et quaecunque latenter cogitassent, sibi revelata manifestabat.
32 Qui vero aliquid mali gessissent, vel pravum consilium habuissent, ab altari suspendebat, manifestans eis peccatum quod egerant, et diligentia purgatos rursus suscipiebat. His itaque similis erat Apollo in Thebaida, qui quadraginta annis in interiore morabatur solitudine, speluncam parvulam in monte vicino habens; sed pro multitudine miraculorum parvo tempore insignis effectus, plurimorum praesul exstitit monachorum. Eo namque tempore multi et optimi studiose philosophabantur in Alexandria, quasi duo millia viri; quorum alii in solitudine morabantur, alii circa Mareotem degebant.
33 Excellenter autem inter alios emicabat Dorotheus, genere Thebaeus; cuius haec fuit vita, ut quotidie lapides a mari colligeret, et annis singulis hospitium aedificaret, et fabricare sibi non valentibus daret. Noctibus autem propter eorum cibum faciebat sportas, ut venderet. Cuius cibus erat panis unciae sex, et olerum minutorum fasciculus unus, et ad bibendum aqua.
34 Hic a iuventute sic vivens, nec in senectute defecit. Nunquam visus est in lectulo soporatus, vel pedes pro requie tetendisse, aut dormire pro voluntate, nisi quantum operando, aut comedendo natura compressos oculos claudere potuisset; ita ut saepe, dum comedendo dormiret, cibus ex eius ore laberetur. Aliquando ergo somno valde gravatus, cum in stercore cecidisset, obdormivit; expergefactus autem, et contristatus, sub silentio dixit: Si angelis dormire suaseris, et mihi ulterius suadebis.
35 Quod forte dicebat ad somnum, aut ad daemonem, qui eum nitebatur a bonis actionibus impedire. Huic laboranti quidam dixit: Cur ita perimis corpus tuum? At ille: Quia me, inquit, occidit. Piamonem vero presbyterum ferunt, quia, dum sacrificaret aliquando, sanctum angelum circa sacrum vidisset altare stantem, et praesentes monachos in codice conscribentem absentesque delentem.
36 Ioanni quoque tantam Deus noscitur donasse virtutem contra passiones atque languores, ut plurimos podagricos et articulos habentes solutos curaret. Inter hos Beniamin senior valde clarus habebatur, dono Dei potitus ut sine medicamine, tactu manuum, aut olei, facta oratione, sanaret aegrotos. Hunc ferunt incidisse in hydropicam passionem, et tantum eius corpus intumuisse, ut non posset per ianuas cellulae suae, in qua habitabat, efferri, nisi ianuae cum tabulis antepositis sublatae fuissent.
37 Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus ante mortem, in sella latissima sedens, curabat solemniter aegrotantes: non graviter ferens quoniam suae aegritudini non prodesset, sed etiam se videntes consolabatur, et deprecabatur ut rogarent Deum pro anima eius, et de corpore non curarent: Quia et dum sanum, inquit, esset, nihil profuit mihi.
38 Marcum in Schyti degentem ferunt etiam in iuventute valde fuisse mansuetum et sapientem, memoriaque Scripturarum divinarum satis idoneum, et tantum Deo amabilem, ut, dum ad dominicum corpus accederet, angelus ei sacramenta praeberet, cuius manum usque ad iuncturam brachii tantummodo se dicebat inspicere. Macario vero datum est ut ultra superaret daemones.
39 Huic occasio conversionis commissum homicidium fuit. Nam dum puer esset, et oves pasceret circa Mareiam paludem, ludens quemdam coaetaneum interemit, et metuens fugit in solitudinem. Qui dum tribus annis sub divo moraretur, postea parvum hospitium fecit sibi, in quo annis viginti quinque moratus est. Plurimi equidem se eum audisse dicebant, quia gratias illi calamitati referret, et salutiferum vocaret illud homicidium non sponte commissum, quo ei beatitudinis causa provenerat.
40 Apollonius autem, dum per omne tempus vitae nihil vitae monachicae didicisset, sciens quia nec scribere, nec artem iam exercere posset propter aetatem, omnia medicamina et cibaria opportuna laborantibus ex propriis pecuniis comparabat, singulasque ianuas monasteriorum a matutino circumibat usque ad horam nonam visitando languentes, et ministrando quo indigerent. Qui moriturus, alio [Ed. Niv. et Frob., alteri] tradidit quod habebat, iubens ut talia vota servaret.
41 Moyses autem cum servus esset, propter culpas expulsus e domo est; qui latrocinio deditus, homicidia multa commisit. Postea vero conversus, repente huiusmodi philosophiae virtute completus est. Cumque propriis vitae fervore phantasiis adhuc prioris libidinis moveretur, multa abstinentia domabat corpus suum, panem solummodo comedens, et multum opus efficiens.
42 Sex autem annis per totam noctem stans oravit, neque genibus inclinatis, neque oculis in somno clausis. Insuper etiam noctanter circumibat cellulas monachorum, et lagenas singulorum aqua complebat, cum longe aut decem, aut viginti, aut triginta stadiis aqua manaret. Qui licet ita domaret corpus, priorem tamen valetudinem non amisit.
43 Fertur enim quia, dum quatuor latrones eius invasissent hospitium, comprehendisset omnes atque ligasset, suisque humeris impositos ad ecclesiam perduxisset, in voluntate monachorum ponens quid de eis facere vellent. Fuit ergo in summa philosophia, et terribilis daemonibus, et presbyter in Schyti constitutus. Vixit annis pene septuaginta quinque. Sub hoc igitur imperio fuit Paulus de Libya in Schyti, non minus quam quingentos monachos habens. Nihil autem operabatur neque percipiebat, nisi quod comederet tantum.
44 Orabat autem solummodo; et veluti quoddam tributum habens impositum, trecentas orationes Deo unaquaque die reddebat. Et ne numero forte delinqueret, trecentos lapides ponebat, et singulis orationibus lapidem mittebat in sinum. Expensis vero lapidibus, orationes sciebat esse completas. Tunc enim Pachomius abbas in Schyti florebat, a iuventute usque ad senium optime conversatus. Quem neque circa corporis sanitatem, neque circa animae passionem daemon aliquando decepit.
45 Stephanus autem circa Mareotem habitavit, perfecte degens et integra continentia. Qui circa sexaginta annos probatissimus monachus fuit, et Antonio magno notissimus. Fuit itaque mansuetus et sapiens, locutione suavis et utilis, tristantium consolabatur animos, et ad alacritatem revocabat, licet necessaria tribulatio proveniret. Talis etiam erat in cladibus propriis. Denique dum infirmitatem incurabilem incurriset, et medici putrida membra eius incidissent, ille manibus tamen operabatur, palmarum plectens folia, et praesentibus persuadens ut de rebus huiusmodi non dolerent, neque aliud cogitarent nisi de bono fine: Deus, inquit, quae fecit, cuncta utilia sunt.
46 Ego autem novi quia huiusmodi passiones pro peccatis eveniunt. Et melius est hic poenas solvere, quam post mortem perpetua supplicia sustinere. Pior autem cum de domo patris ad philosophiam conversionis exiret, promisit nullum se propinquorum de caetero fore visurum. Post quinquaginta vero annos dum eius soror eum vivere [ms. Lyr. et ed., videre vellet] et habitare in eremo cognovisset, non cessabat donec eum inspiceret. Quam dum episcopus loci iam grandaevam propterea videret affligi, scripsit praesulibus eremi, ut Piorem dirigerent. At ille, quoniam contendere [ms. Lyr., contemnere] nefas est, iussionibus seniorum obediens, et assumens quemdam, venit ad patriam. Cumque ante ianuas domus suae accessisset, et suum nuntiasset adventum, veniente germana, clausis oculis dixit: Ecce ego sum Pior, quantum vis aspectu satiare. Tunc illa gratificata laudavit Deum.
47 At ille oratione facta, remeavit ad eremum: ubi fodiens aquam. invenit amaram, eaque usus est usque ad ultimum vitae diem. Post cuius obitum nullus illic habitare praevaluit. Ego autem reor quia per orationem, eum ad suos usus fecit dulcem, dum etiam alibi non exstantem oratione meruerit emanare. Nam cum Moyses et eius monachi puteum aliquando foderent, et nec venam aliquam reperirent, nec amplius iam fodere altitudo permitteret, medio die supervenit Pior, et oratione facta, descendit in foveam, cumque tertio percussisset terram, mox emanavit aqua.
48 Cumque oratione facta discederet, illis cum petentibus ut vel ex aqua gustaret: Ad hoc, inquit, directus sum, et propter quod veni peractum est. Ammonium itaque ferunt nimis eruditum, Origenis Didymique discipulum, a iuventute usque ad novissimum diem praeter panem assum nihil aliud comedisse. Hunc dum voluissent quidam ad episcopatum pertrahere, nec ille posset eos sermonibus evitare, abscidit propriam aurem, dicens: Iam modo neque volentem me quisquam patitur ordinari, dum ecclesiastica regula corpore perfectos exquirat.
49 Proinde discedentibus illis et denuo remeantibus, atque dicentibus: quia morum perfectionem potius Ecclesia quam corpus exquirat: iuravit etiam linguam suam abscidere, si ei vim niterentur inferre. Quo audito, qui venerant quieverunt [Ed., recesserunt]. Eo siquidem tempore fuit Evagrius vir eloquentissimus atque mitissimus, a Gregorio episcopo Nazianzeno decenter eruditus, cuius etiam fuit archidiaconus.
50 Ferunt enim eum aspectu pulcherrimum, et circa cultum vestitus ornatum. Cumque eum quidam senator zelotypus uxori suae cognovisset esse notissimum, ei mortis parabat insidias, quae ad effectum pervenire potuerunt, nisi ei quaedam terribilis et salutaris visio praedixisset. Vidit enim in somno, quasi pro crimine fuerit comprehensus, ferroque vinctus pedibus manibusque ad supplicium duceretur.
51 Quod dum fieret, quidam protulit Evangelium, et promisit eum de vinculis esse solvendum si ab urbe Constantinopolitana discederet; idque compulit sibi iureiurando promitti. At ille, tactis Evangeliis, hoc se complere promisit; et vinculis solutis experrectus est, ac sacrae credens visioni, pericula declinavit. Tunc ab urbe Constantinopolitana venit in Hierosolymam.
52 Fuerunt etiam in Rinocorura non peregrini, sed provinciales viri, philosophiaque florentes. Inter quos fertur Melas episcopus huiusmodi fuisse benignitatis. Dum missi fuissent qui episcopos resistentes Ario deportarent exsilio, venerunt ad huius ecclesiam. Quem dum invenissent veluti ultimum ministrum candelas ecclesiae praeparantem, interrogaverunt ubi esset episcopus.
53 Ait ille: Ego, inquit, vos episcopo nuntiabo. Tunc ex itinere fatigatos ad episcopium duxit, et, apposita mensa, pavit ut valuit. Postea ministerio completo ciborum, dixit se esse episcopum. At illi mirati virum, causas aperuerunt; et reddita reverentia ei, dederunt fugam. Tunc ille: Non, inquit, declinabo, quod mei similes libentissime susceperunt: sed volens exsilii praecepta suscipio. Huius frater Salomon ex negotiatore conversus, ad magnum philosophiae culmen evectus est. Hoc tempore Epiphanius, qui postea Cypri fuit episcopus, inter eremitas maximus habebatur.
54 Fuit etiam in Carris Protogenes episcopus post Vitum, qui, ut ferunt, sibi professus est in Domini Epiphania revelatum: quia vidisset imperatorem Constantinum, quemadmodum ei Deus futura monstraret, et iuberet ut quod ei diceret, obediret. Apud hunc [Ed., hos] itaque tanta abstinentia vigebat, ut propter multa ieiunia dentes eius vermibus ebullirent [ms. Lyr., caderent et evellerentur]. Alios vero quosdam usque ad octoginta annos panem ferunt penitus non gustasse: Heliodorum plurimas insomnes duxisse noctes; ieiunioque septenos continuasse dies.
55 Multi quoque apud Palaestinam et Syriam, atque Persas, fuere monachorum, quorum si vel nomina conscribere quispiam voluerit, multos libros implebit. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 28. p. 677.]
Cassiodorus HOME

bav823.317 bav824.226 bnf1603.158

>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 8, II.Quod Ariani Constantinopoli comprehendentes orthodoxos, multos in navi concremaverint.
monumenta.ch > Cassiodorus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik