monumenta.ch > Cassiodorus > 40
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXIX.Quae miracula gesserint eremitae in exsilium a Lucio destinati. <<<    

Cassiodorus, 7, CAPUT XL.Litterae Petri Alexandrini pontificis, in quibus Lucii mala referuntur.

1 Verumtamen praesumptionis eius iniquitates litterae Petri mirabilis edocebunt. Quarum ego longinquitatem fugiens, quae in medio posita sunt ponere non omittam. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 177.]
2 Provinciae, inquit, iudex Palladius, cum esset religione paganus, et idola semper adoraret, contra Christum saepius dimicare conabatur; et colligens praedictum populum, impetum fecit adversus ecclesiam, tanquam si barbaros subdere niteretur. Tunc itaque multa crudelia gesta sunt, quae solummodo dictare volens, ipsa rei memoria dolore maximo sum commotus, et fluxum protuli lacrymarum; diuque hoc potueram pati, nisi divina ratione animum relevassem.
3 In ecclesia enim quae Theona vocatur ingressa multitudo, pro verbis honorabilibus idolum favoribus exsultabant. Pro sacrarum lectione Scripturarum turpes manuum plausus agebantur. Refractaeque cum turpitudine voces contra Christi virgines contumelias dicunt, quas lingua hominum proferre non patitur. Audiens enim quilibet sapientium talia, claudebat auditus, et magis optabat esse surdus, ne huiusmodi verba audire compelleretur.
4 Sed utinam verbis peccando quievissent, et non acta verborum turpitudinem superassent. Facilis namque detractio est huiusmodi, apud quos Christi sapientia et doctrinae cultus inhabitat. Hi siquidem irae vasa, ad perditionem facta, subsannantes, et horribilem sonum de naribus emittentes et, ut ita dicam, fetorem veluti de quodam cuniculo profundentes, vestes sanctarum Christi virginum disrumpebant, quarum continentia formam sanctorum imitabatur angelorum. Et, sicut habet natura, nudas per totam circumferentes urbem, sicuti volebant eis cum turpitudine deludebant.
5 Si quis autem eos tunc compatiendo prohiberet, vulneribus maceratus agebatur. Vae illis cladibus. Multae siquidem violentam corporis sustinuere corruptionem; plurimae virginum vectibus in capite caesae, sine voce manserunt; quarum etiam funera solemni sepulturae tradi prohibita sunt. Multa denique corpora, hactenus a parentibus ingemiscentibus inquisita, reperiri non possunt.
6 Sed cur parva de magnis loquor? Cur in istis immoror, et non potius ad necessaria iam recurro? In quibus bene novi, quia mirabitur quilibet nobiscum obstupescens patientiam Domini, quia non repente universa conclusit. Quae enim nunquam facta sunt, neque per scripturas patrum nostrorum diebus audita, haec super ipsum altare impii committebant.
7 Sicut enim in scena turpi consistentes, puerum quemdam naturam masculi denegantem et utentem veste feminea, inunctis oculis, et vultu serico colore depicto, ut de vestitu histrionis fingeret (ut apud prophetam scriptum est) idolum feminei schematis super ipsum altare, ubi adventum sancti Spiritus invocamus, circuitus huc et illuc agere, et manibus gestum [Ed. V., abominationem; Ed. Niv. et Frob., saltationem] celebrare fecerunt: ridentes, nefandasque mittentes voces.
8 Qui rursus hoc parvum iudicantes, et praeterita decora quam turpia potius aestimantes, quemdam ex suis turpitudine notissimum, veste genitalibusque nudatum, in sede ponentes ecclesiae, concionatorem turpem contra Christum impudenter elevaverunt. Pro sacris enim verbis ille scelera proferebat, pro honestis laudabat luxuriam, et pro pietate impietatem pro continentia fornicationem et adulterium, masculorum concubitum, furtum, cibum, potum, vitae huic utilia proclamabat.
9 His ita gestis, et me ab ecclesia recedente (quippe cum illic stare non possem, ubi militum invasiones, ubi populus pro seditione redemptus [mss., retentus] largitate pecuniarum, et gentilium multitudo magnis promissionibus aderat), noster quasi successor directus est, aut pro episcopatu quasi mundanam comparans dignitatem quidam Lucius, lupi nequitiam et actus habere festinans, non orthodoxorum episcoporum concilio, non decreto veracium clericorum, non petitione populorum electus, sicuti concionantur ecclesiasticae sanctiones; non quisquam episcoporum, non presbyterorum, non diaconorum, non populi multitudo, non praecedebant eum monachi hymnos decantantes Scripturarum.
10 Sed Euzoius erat cum eo, dudum quidem damnatus cum Ario in sancto Nicaeno maximoque concilio: nunc autem per patrocinia [ms. Lyr., parrochiam] Antiochensium vastator Ecclesiae, et comes largitionum, ac militum dux omni impietate notissimus, nomine Magnus, qui Iuliani temporibus Berytiorum incendens ecclesiam, beatae memoriae Ioviani temporibus ex propriis facultatibus eam reparare coactus est; ita ut pene caput tunc amitteret, nisi multorum labore imperialem clementiam meruisset. Considerare siquidem haec vestrum zelum, et ad vindictam excitari deposco, quanta et qualia sint commissa contra Dei Ecclesiam, cum talis adversum nos fuerit tyrannus excitatus.
11 Is enim Lucius, qui per vestram religionem, et omnes orthodoxos episcopos frequenter abdicatus est pro rationabilibus causis, nunc astitit civitati, et non solum, sicut blasphemus et insipiens, dicit in psalmis: Non est Deus verus Christus; sed etiam in opportunitatibus est corruptus atque corrupit: gaudens in blasphemiis contra eos qui Salvatorem colere comprobantur. Cum enim paganorum sensibus est vicinus, recentem praesumit erroneus colere Deum.
12 Nam alii coram eo laudes huiusmodi proclamabant: Bene venisti, episcope, qui filium non defendis. Alii dicebant: Te Serapis amat et huc introduxit: simulacrum utique paganorum nominantes. Inter haec eodem momento [ms. Lyr. et ed. V., monente] praedictus Magnus impietatis eius socius indivisus, armiger amarissimus, et minister crudelitatis eius, collecta multitudine populorum, presbyteros atque diaconos decem et novem numero comprehendens, quorum quidam octogesimum transcenderant annum, tanquam captos in quodam scelere, et Romanorum inimicos, legibus coarctabat: nesciens virtutem Christianorum legis, et apostolorum fidem per Patres traditam nobis; haec etiam clementissimum principem Valentem grata habere pronuntians.
13 Flectimini, inquit, miserrimi, et Arianorum concordate dogmatibus. Flectimini, ignoscet enim vobis Divinitas; licet verae religioni cultum exhibeatis, non sponte, sed violenter hoc facientes. Necessitati namque satisfactio deest; spontaneam vero voluntatem accusatio digna subsequitur. Quapropter huiusmodi rationes [ms. Lyr., directionem] prae oculis habentes, prompte sequimini, et dogmati Ariano subscribite, quod nunc praedicat Lucius: bene scientes quia si obediatis, pecunias, quaestus, honores ab imperatore percipietis; resistentes vero, carceres, supplicia, tormenta, flagella, vincula sustinebitis.
14 Pecuniis simul possessionibusque privati, et postea pulsi, loca crudelia inhabitare damnabimini. Sic iste fortissimus seductor, minas seductioni contemperans, invitabat atque cogebat ut omnes a pia sententia deviarent. At illi nihil amarius aestimantes quam pietatis proditionem, huiusmodi responderunt verbis, virtute fortique sensu seductionem minasque subdentes: Quiesce, iam quiesce his nos terrere sermonibus; cessa vana [ms. Lyr., vesana] verba proferre. Nos neque novum, neque recentem colimus Deum.
15 Et licet inaniter furias, teque concutias sicut vehemens ventus, in dogmatibus pietatis ad mortem usque consistimus: non impotentem, non insipientem, non sine veritate aliquando fatentes Deum; non aliquando quidem existentem, sicut impietas Arii temporalem praedicat Filium. Si enim creatura est secundum eius vesaniam Filius, non existens cum Patre, etiam Pater aliquando non fuit; quippe Filio non exstante secundum eos aliquando.
16 Si vero semper est Pater, existente quippe ex eo vero Filio, et non secundum generationis fluxum (Deus enim impassibilis est), quomodo non est insipiens atque vesanus qui hoc de Filio profitetur dicens: Erat quando non erat, per quem omnia, ut sint, per gratiam constituta sunt? Nostri siquidem Patres (a quibus isti cadentes, iuste sine Patre sunt facti) in Nicaeam venientes, et anathematizantes Arii sectam, cuius nunc iste iuvenis patronus existit, non alterius substantiae, quod nunc fateri nos cogis, extra Patrem esse dixerunt, sed ex eius essentia.
17 Quod bene et cum pia mente intelligentes, ex plurima sacrorum verborum collectione consubstantialem esse professi sunt. Talia siquidem et his similia dicentes, per multos dies exercuit, putans a pia eos sententia posse mutari. Qui magis velut in stadio fortiores effecti, terroremque conculcantes, et semetipsos Patrum rationibus coarmantes, validiorem habuerunt de pietate sensum, virtutis exercitium sua pericula iudicantes.
18 Sic igitur illis decertantibus, et spectaculum factis, sicut beatus scribit Apostolus [I Cor. IV, 9], angelis et hominibus, universa civitas concurrebat, athletas contemplatura Christi, suaque constantia verbera iudicis et flagella superantes, triumphumque pie contra Arianos per patientiam possidentes, quos ille utique credebat se vincere, et illorum impietati contradere.
19 Cum ergo defecisset eos tormentis afficere, cunctis flentibus atque lugentibus, rursus collecta irrationabili multitudine, ad iudicium eos, imo magis ad praeiudicium circa portum fecit adduci. Et cum illic consuete contra eos clamores emitterentur a paganis atque Iudaeis, et illi nollent Arianorum impietatibus consentire, sententiam protulit, universis ante tribunal eius ingemiscentibus, ut ab Alexandria sublati, in Heliopolim Phoeniciae ducerentur: cuius habitatores neque nomen Christi audire patiuntur, sunt namque pagani.
20 Quo facto, iubens eos navem conscendere, ipse stabat in portu nudum gladium vibrans: et hoc modo illos terrere putans qui bis acuto gladio hostiles daemones crebrius vulneraverant. Sic ergo dimisit eos absque sumptibus et absque quolibet solatio, navigare praecipiens mari spumante, et, ut ita dicam, nolente suscipere viros iniqua iussione communicare compulsos.
21 Ingemuit enim civitas universa, et hactenus lamentatur; et alii quidem suis manibus pectora percutiebant; alii vero manus et oculos tendebant ad coelum, violentiam protestantes et veluti dicentes: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quoniam iniusta sunt quae geruntur. Cunctaque simul gemitu complebantur, et veluti cantus quidam erat in civitate luctificus, currebatque fluvius lacrymarum.
22 Cum igitur iudex ille praecepisset ut vela navis attollerentur, tunc gemitus ingens universorum, virginum et mulierum, seniorum et iuvenum permixtus lacrymis est emissus. Cum illi ergo Heliopolim navigarent, ubi diabolica superstitio celebrabatur, omnes in media civitate communiter et singuli ingemiscentes atque lugentes agebantur.
23 Quibus tamen nec aperte licebat flere iussione urbis praefecti Palladii; erat enim et ipse paganus. Multi denique flentium arrepti et in carcerem ducti, deinde castigati, lacerati, verberati, novissime in metallo sunt traditi: viri utique Ecclesiae et propter divinum zelum valde pugnantes. Erant enim plurimi eorum monachi, eremum incolentes, numero viginti tres: cum quibus post paululum diaconus, a dilectissimo fratre nostro Damaso, Romanae civitatis episcopo, deferens nobis consolatorias communicationis epistulas, manibus post tergum vinctis, publice ab ipsis spiculatoribus ducebatur, veluti quidam reus insignis, et homicidarum verberibus coaequandus, lapidibusque simul et plumbo eius cervicibus maceratis, ad mare ductus est; et sicut illi sine sumptibus, sine ullo solatio metallico deportatus exsilio.
24 Cumque iudex ille multos quoque infantium cruciasset, quidam eorum morientes, neque parentum, neque fratrum exsequiis solemnibus sunt potiti. O multa [ms. Lyr., temulenta] inhumanitas iudicantis, magisque praeiudicantis. Qui enim propter pietatem decertarunt, nec homicidis comparari potuerunt, quorum utique corpora insepulta relicta sunt: pie laborantes escis bestiarum volatiliumque proiecti sunt.
25 Quique patribus necatorum naturali conscientia compati voluerunt, velut iniqui capite secti sunt. Quae lex Romanorum, quae barbarorum sententia, quoslibet patribus condolentes punit? Quando quispiam veterum huiusmodi gessit impietatem? Iussit itaque Pharao ut masculi interficerentur Hebraeorum; sed invidia et timor tunc protulit hoc praeceptum.
26 Quanto tamen illa quae tunc gesta sunt humaniora modernis existunt, quanto desiderabiliora ad discretionem iniquitatis huius? Et licet malitia nequaquam separentur alterutris, sunt tamen incredibilia quae dicuntur, inhumana, crudelia, saeva, barbara, amara, sine misericordia, in quibus exsultabant Ariani, choros agentes cum universa civitas ingemisceret.
27 Non fuit enim domus in qua non erat mortuus, sicut in Exodo scribitur [Exod. XII, 30]. Et cum haec ita sint gesta (non enim quieverunt iniquitatis auctores, sed ad peiora profecti), usque ad episcopos provinciarum venena propria sparserunt, habentes iniquitatis suae solatium comitem largitionum, quem praediximus Magnum.
28 Alios etenim episcoporum curiae tradiderunt, alios diversis machinationibus affecerunt: volentes universos impietatibus obligari, et secundum patrem eorum diabolum quaerentes quem sua rabie devorarent. Super haec autem undecim Aegyptiorum episcopos, viros pene ab infantia usque ad senectutem eremum incolentes, verboque superantes et actu libidinem, piamque fidem sine confusione praedicantes, et dogma pietatis edocentes, multasque victorias de daemonibus exercentes, et Arianam sectam sapientissima ratione denotantes, exsilio direxerunt in civitatem Iudaeorum nomine Diocaesaream. Et velut infernus crudelissimus nunquam morte satiati fratrum, suae saevitiae memoriam relinquere voluerunt. Nuper enim Ecclesiae catholicae clericos degentes in Antiochia cum fidelibus monachis, volentesque eorum scelera denotare, aures imperatorias inflammantes, in Neocaesaream Ponti mittendos esse praeparaverunt.
29 Qui, puto, propter ferocitatem locorum etiam vita privati sunt. Tales itaque tempus illud tragoedias exercuit, taciturnitate quidem et oblivione dignas, sed litteris memorandas ad obiurgationem eorum qui contra Unigenitum linguas suas exacuerunt. Hi namque rabie coarmati blasphemiae, non solum Dominum omnium iaculari nituntur, sed etiam contra eius famulos bellum sine ullo foedere susceperunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 20; edit Christ. Vales., cap. 22, p. 178.]
Cassiodorus HOME

bav823.309 bav824.220 bnf1603.154

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXIX.Quae miracula gesserint eremitae in exsilium a Lucio destinati. <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > 40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik