monumenta.ch > Cassiodorus > 39
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXVIII.Qua crudelitate Lucius Alexandriam fuerit introductus. <<<     >>> XL.Litterae Petri Alexandrini pontificis, in quibus Lucii mala referuntur.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXXIX.Quae miracula gesserint eremitae in exsilium a Lucio destinati.

1 Huius ergo loci tunc incolas, sequaces Antonii, infelix Lucius expulit; eorumque sanctissimos praesules Macarium venerabilem, aliumque Macarium, Isidorum et caeteros de speluncis suis eiiciens, in quamdam insulam quae ab impiis habitabatur hominibus destinavit; quippe quae nunquam magistrum susceperat pietatis. Cumque navis in littus insulae pervenisset, daemon, qui ab illis honorabatur, relinquens idolum, ubi dudum habitare consueverat, filiam sui sacerdotis invasit, et bacchantem illuc usque perduxit ubi navis advenerat monachorum.
2 Tunc daemon utens lingua puellae clamabat, sicut in Philippis per Pythonissam. Audiebantque cuncti viri simul atque mulieres daemonem proclamantem: O potentiam vestram, o ministri Christi: undique a vobis expellimur a civitatibus atque vicis, a montibus simul et collibus, ab eremo, quae privata probatur hominibus.
3 Sperabamus in hac insula commorantes, a vestris iaculis liberari: qua spe noscimur esse frustrati. Huc vos persecutores miserunt, non ut vos vexarent, sed ut nos per vos magis expellerent. Ecce recedimus ab hac insula; virtutis enim vestrae radiis iaculamur. Haec dicentes et his similia, puellamque in terra prosternentes, ipsi quoque omnino disparuerunt.
4 Tunc ille sacratissimus chorus oratione facta suscitavit puellam, et suo patri sanam valentemque restituit. Verum illi qui miraculum conspexerant, ad sanctorum provoluti pedes, salutis viaticum se percipere supplicabant. Et templum quidem daemonum destruxerunt; doctrinae vero radiis illuminati, sacri baptismatis gratia sunt potiti. His in urbe nuntiatis, omnes populi congregati Lucio detrahebant: dicentes iram sibi imminere divinitus, nisi sanctorum reverteretur chorus.
5 Sic itaque metuens tumultum civitatis Lucius, sacratissimos viros ad suas speluncas remeare praecepit. Et haec quidem sunt digna quae abominationem illius impietatis aperiant. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.]
Cassiodorus HOME

bav823.308 bav824.220 bnf1603.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik