Cassiodorus, 7, CAPUT XXXVII.De fine Athanasii Alexandrini, et successione Petri, et seditione contra eum facta, et quod Romam profectus sit.
1 | Cum igitur in Alexandria victor Athanasius, post multa certamina innumerasque coronas, vitae terminum suscepisset, et ad laborum suorum praemia demigrasset, suscepit Petrus vir optimus praesulatum, quem dudum ille beatus elegerat, cunctis una consentientibus et sacerdotibus, et nobilibus, cunctaque plebe, et favore suo propriam ostendentibus voluntatem. Is enim Athanasii sudoribus particeps fuit, et dum esset in civitate, et dum diversa latibula peragraret, multifariaque pericula cum eo sustinuit. |
2 | Quapropter cuncti sacerdotum concurrentes, dignum haeredem Petrum Athanasii clamaverunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 175.] |
3 | Cumque eum in pontificali sede constituissent, repente iudex provinciae paganorum populum congregans, et pariter Iudaeorum, ecclesiae septa circumdedit, Petrum exire praecipiens, nolentemque interminatus est ut abstraheret. Faciebat hoc imperatori placere volens, dum ei contraria sapientes calamitati submitteret. |
4 | Quod autem verum est, impietatis ira completur: idolis potius placere nitebatur, et tempestatem Ecclesiae claram putabat esse festivitatem. Petrus itaque vir mirandus, insperatum respiciens bellum, latenter egressus est, et conscendens navem, profectus est Romam. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.] |