Cassiodorus, 7, CAPUT XXXVI.De Basilio episcopo Cappadociae, et quomodo exsilii minas evaserit.
1 | Valens igitur imperator, cum universas, ut ita dicam, Ecclesias pastore nudasset, in Caesaream Cappadociae venit, cuius tunc praesul erat Basilius, lumen totius orbis. Praemisitque praefectum, praecipiens, ut aut flecteret Basilium, quatenus dogmati communicaret Eudoxii, aut hoc facere nolens expelleretur. Audiens enim gloriam tanti viri, noluit ei prius inferre certamen: ne dum Basilius fortiter eius iacula devitaret, fieret caeteris clarior imago virtutis. |
2 | Huius machinamenta, velut tela araneae facta sunt; suffecerunt enim caeteris sacerdotibus ad utilitatem sui antiquae Patrum narrationes, et velut quaedam turres murum fidei indeclinabilem servaverunt. Porro praefectus Caesaream veniens, et evocans magnum Basilium, honoravit, et mansuetis apud eum sermonibus usus est: monens ut tempori pareret, et non tantas Ecclesias propter parvam dogmatum subtilitatem vexari pateretur. |
3 | Promittebat etiam imperatorias amicitias, multaque beneficia, propter haec plurimis offerenda. Verum ille vir sacratissimus ait adolescentibus haec verba congruere: Illi, inquit, et illorum similes talia promissa respiciunt. Nam qui divinis saginantur eloquiis corrumpere de divinis dogmatibus neque unam syllabam patiuntur; sed pro his, si contingat, etiam omnes mortis species amplectuntur. Amicitias autem imperatoris, magnas quidem cum pietate iudico, sine qua perniciem potius has appello. Cumque praefectus saeviret in eum, stultumque vocitaret, sanctus Basilius ait: Hanc stultitiam semper habere exoro. |
4 | Quem dum egredi tunc iuberet, ut quid deberet facere cogitaret, sententiamque suam altera die depromeret, fertur vir ille famosissimus hoc dixisse: Ego quidem etiam cras ipse regredior, dummodo tu sententiam non permutes: sed utere minis tuis. Post haec verba praefectus occurrens imperatori, quae dicta fuerant, et virtutem viri huius, animaeque fortitudinem, et fiduciam, nuntiavit. |
5 | Tunc ergo tacens imperator ingressus est. Post haec igitur contigit ut divinitus sibi plagas videret immissas. Filius enim eius aegrotans, circa ipsas mortis portas agebatur periculo. Sed etiam coniugem diversae occupaverant passiones. Cognoscens ergo causam suae tristitiae, virum sacratissimum, quem punire minabatur, venire ad palatium deprecatus est. |
6 | Duces autem praeceptis imperialibus ministrabant. Tunc itaque magnus Basilius veniens ad palatium, vidensque principis filium circa mortem, ad vitam eum remeaturum esse promisit, si per pios viros sacro baptismate potiretur. Haec cum dixisset, egressus est. At ille iurisiurandi quod baptismatis tempore promiserat, memor, secundum stultum errorem praesentibus Arianis filium baptizare praecepit. |
7 | Quo gesto, mox infans terminum vitae sortitus est. Poenitentia vero ductus Valens, et noxiam iurisiurandi iudicans veritatem, in sacrum templum ingressus, magni Basilii magisterio [ed. V., ministerio] sociatus est, et altari obtulit dona solemnia. Quem intra aulaea, ubi ipse residebat, venire praecipiens, multa apud eum de divinis dogmatibus verba locutus est, et docentem libenter audivit. |
8 | Ubi tunc aderat quidam nomine Demosthenes, super imperiales epulas constitutus, qui dum doctorem mundi culparet, barbarismum fecit. Tunc sanctus Basilius subridens: Vidimus, inquit, sine litteris Demosthenem. Cum vero potius ille minaretur, sanctus ait Basilius: Tuum est de pulmentariis cogitare, non dogmata divina decoquere. |
9 | Post haec imperator ita dilexit virum, ut etiam optima praedia, quae illic habebat, pauperibus qui ab eo gubernabantur offerret: ex quibus leprosis praecipue necessaria ministrantur. Primum ergo Valentis impetum hoc modo magnus Basilius declinavit. Cum vero postea reversus illic fuisset, priorum oblitus, quoniam a seductoribus eius voluntas obsidebatur, rursus eum movebat ut ad partes declinaret haereticas. Cui non persuadens, legem de eius scribi praecepit exsilio, quam volens manus suae subscriptione roborare, nullum apicem complere praevaluit, calamus enim contritus est. |
10 | Cumque secundus et tertius calamus hoc pertulisset, et adhuc legem impiam firmare contenderet, commota est eius dextera, eamque subito tremor invasit. Tunc eius animo terrore completo, ambabus manibus chartam rupit. Ostenditque provisor omnium Deus, quia et alios ipse permisit pati, et hunc ab insidiis liberavit; et per ea quae in isto contigere, signum propriae virtutis ostendens, et per alia dispensationis fortitudinem virorum praedicans optimorum. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 173.] |
11 | Sciendum vero quia dum viveret Athanasius Alexandrinus episcopus, divina quadam providentia Alexandriam vel Aegyptum distulit commovere, audiens Athanasium a cuncta diligi plebe, et metuens ne forte seditione facta respublica vexaretur. Verum Athanasius consulatu Gratiani secundo et Probi [An. Dom. 371], post crebra pro Ecclesiae statu certamina hac privatus est vita, cum quadraginta et sex annis per multa pericula sedem rexisset episcopalem. |