monumenta.ch > Cassiodorus > 35
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXIV.De miraculis confessorum. <<<     >>> XXXVI.De Basilio episcopo Cappadociae, et quomodo exsilii minas evaserit.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXXV.De responso daemonis, quis post Valentem imperaturus esset, et quod ob hoc Valens multos occiderit.

1 Eodem tempore daemon quidam erroneus, crudelitate Valentis abusus, ei persuasit ut perscrutaretur quis post eum suscepturus esset imperium. Quamobrem necromantiam fecit. Quibus artibus adimpletis, plurimos ille (daemon non quidem aperta, sed obliqua solite responsa proferens) interemit. Nam cum de imperio consuleretur, quatuor litteras demonstravit, θ, ε, ο, δ, dicens hoc nomen post Valentem imperii culmen accipere.
2 Quod dum ad aures pervenisset imperatoris, zelo ductus, multos peremit, quos tyrannidem assumere iudicavit. Occidebantur itaque Theodoriti, Theodori, Theodoti, Theodosii, Theoduli, et quicunque has litteras in capite sui nominis habuissent. Inter quos etiam Theodosiolus quidam, vir fortis, ex Hispania provincia genus ducens, occisus est.
3 Hoc ergo timore plurimi sua nomina mutaverunt, negantes quae prius habuissent cum iuramento, ut pericula declinarent. [SOCRATES, lib. IV, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 229.]
Cassiodorus HOME

bav823.304 bav824.217 bnf1603.151

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik