monumenta.ch > Cassiodorus > 34
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXIII.De examinatione et exsilio plurimorum orthodoxorum. <<<     >>> XXXV.De responso daemonis, quis post Valentem imperaturus esset, et quod ob hoc Valens multos occiderit.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXXIV.De miraculis confessorum.

1 Sacratissimus igitur Eulogius, in habitaculo suo redactus, tota die totaque nocte omnium deprecabatur Deum. Protogenes autem valde dignissimus, Eunomii litteris eruditus, ad scribendum velociter praeparatus, inveniens opportunum locum, eumque sibi segregans ad docendum, adolescentium magister effectus est, quos et scribere velociter edocebat, et divina erudiebat eloquia.
2 Dictabat eis Davidicas melodias, et apostolicae doctrinae congruas lectiones meditari praecipiebat. Cumque unus adolescentium incidisset in aegritudinem, venit ad domum eius; et tenens aegroti dexteram, languorem orationibus effugavit. Hoc agnoscentes aliorum parentes infantium, deduxerunt eum ad domos suas, et aegrotis auxiliari deprecabantur.
3 At ille non ante se dixit Deum ut expellerentur aegritudines rogaturum, nisi prius aegroti sacri baptismatis munere potirentur; quod illi laetanter impleverunt. Cogebat enim eos salutis desiderium, et sub uno animae corporisque sanitate fruebantur. Si quando vero alicui suasisset ut sacram gratiam mereretur accipere, deducebat eum ad Eulogium, et concutiens ianuam, rogabat ut aperiret, ac signum dominicum ei qui fuerat renatus imponeret.
4 Cumque ille difficilius aperiret, ne intermitteret orationem; dicebat potius esse necessariam salutem errantium. Mirabantur igitur universi, videntes Protogenem talia facere, qui licet tantis lumen divinae cognitionis impertiret, tamen Eulogio primatum per omnia reservaret; ut eos quos capiebat illi magis offerret. Unde coniiciebant multo magis virtutem illius eminere. Cum igitur fluctuatio quievisset, tranquillitate facta, remeare praeceptos deduxerunt omnes ingemiscentes, et lacrymantes, maxime vero praesul Ecclesiae, eorum privatus affectu.
5 Cumque ad propria remeassent, sanctus quidem Eulogius, Barse maximo ad vitam felicissimam transeunte, eius suscepit regimen Ecclesiae. Porro mirabilis Protogenes colere iussus est urbem Carrensium desolatam, et spinis gentilium undique plenam, quae utique plurimis laboribus indigebat. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 171.]
Cassiodorus HOME

bav823.303 bav824.216 bnf1603.151

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik