Cassiodorus, 7, CAPUT XXXIII.De examinatione et exsilio plurimorum orthodoxorum.
1 | Et haec quidem cum praefectus imperatori dixisset, populum quidem, quod sustinebat, non pertulit experiri. Verum igitur duces eorum, id est presbyteros atque diaconos interrogare praeceptus est, ut unum e duobus eligerent: aut communicare lupo, aut urbe pelli, et in quibusdam extremis partibus destinari. Cumque congregasset universos, mitibus utebatur verbis, persuadere nitens ut leges sequerentur imperatoris: indicium vesaniae dicens esse, ut tanto imperatori pauci homines resultarent. |
2 | Cumque cuncti tacerent, ad horum ducem Eulogium, virum valde laudandum praefectus ait: Cur non respondes his quae dicuntur a nobis? At ille: non, inquit, oportet nihil interrogatum respondere. Tunc praefectus: Multa itaque verba locutus sum, monens vos quae satis expediunt. Porro Eulogius universis haec dicta fuisse respondit; et incongruum esse ut solus, alios despiciens, responderet. |
3 | Si vero me solum, inquit, interrogas, meam declarabo sententiam. Praefectus ait: Communica possidenti regnum. At ille pacifice et nimis gratanter ait: Et mihi regni quoque sacerdotiique consortium est. Tunc praefectus irrisionem sentiens saeviebat, et iniuriis contra senem usus, etiam haec adiecit: Non hoc locutus sum, fulminande; sed quibus communicat imperator, communicare vos monui. |
4 | Cumque dixisset senex pastorem se habere, et illius nutibus obedire, octoginta eodem tempore comprehensos destinavit in Thraciam: qui cum ducerentur, plurimo per iter [ed., pariter] apparatu fruebantur. Civitates enim occurrebant, et vici, devictores athletas honorantes. Sed hostes armavit invidia, ut imperatori dicerent, quia plurimum honorem viris illis quae contumelia putabatur afferret. |
5 | Haec agnoscens imperator, iussit ut bini separarentur, et alios quidem in Thracias, alios in extremam Arabiam, alios vero in Thebaidae dispersit urbes. Aiunt enim quia etiam fratres quos natura iunxit, crudelissimus corpore separavit. Porro Eulogium praesulem illorum, et Protogenem, qui post eum fuit, in Antinoum usque transmisit. |
6 | Quorum virtutem non patior oblivioni contradere. Cum enim concordem viderent civitatis episcopum, ecclesiasticoque collegio communicarent, viderunt paucos esse ad ecclesias concurrentes. De qua re consulentes, agnoverunt habitatores civitatis esse paganos; unde dolentes de eorum incredulitate lamentati sunt: non tamen lugendum esse diu arbitrati sunt, sed omni virtute de medicina cogitaverunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17 et 18, p. 170.] |