monumenta.ch > Cassiodorus > 32
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXI.Quid Valens gesserit in Antiochia et Cappadocia. <<<     >>> XXXIII.De examinatione et exsilio plurimorum orthodoxorum.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXXII.Quomodo in Edessa mulier cum filio currens ad martyrium, praefectum et imperatorem stupefactos a crudelitate removerit.

1 Dicendum quoque est quod in Edessa Mesopotamiae gestum esse dignoscitur. In hac urbe est Thomae apostoli basilica, clara nimis pariter et ornata. In qua propter loci reverentiam collectae saepius celebrabantur. Quam volens imperator inspicere, et agnoscens sibi omnes odiosos ibidem convenire, fertur manu percussisse praefectum, cur exinde orthodoxos non expulerit universos.
2 Cumque praefectus iniuriam passus, invitus indignationi principis ministrare contenderet (non enim volebat tantis hominibus caedes inferre), latenter mandavit ut nullus in illa basilica remaneret. Sed nemo respexit neque consilium neque terrorem eius. Omnes enim altera die ad locum orationis pariter confluxerunt.
3 Cumque praefectus cum multa militum manu ad basilicam festinaret ut imperatoris perficeret iussionem, quaedam muliercula cum paupertate degens, suum filium manu trahens cursuque ad illam basilicam properans, praefecti interrupit officium. Indignatus vero praefectus mulierem iussit sibi adduci, dixitque ad eam: O infelix mulier, quo sic indecenter curris?
4 At illa: Ubi et alii, inquit, ire festinant. Tunc ille: Non audisti quia praefectus illic occisurus est universos quoscunque compererit? Et mulier: Audivi, inquit, ideoque festino, ut illic inveniar inter eos. Et ubi hunc parvulum trahis infantem? Tunc mulier ait: Ut et iste martyrium suscipere mereatur.
5 Haec cum audisset vir ille, consideravit concurrentium voluntatem. Et mox recurrens ad principem, suggessit ei quod essent omnes mortem pro sua fide suscipere praeparati: irrationabile dicens brevi tempore tantos occidere. Quo dicto ab ira revocavit imperatorem. Hoc ergo modo Edesseni furorem imperatoris effugiunt. [SOCRATES, lib. IV, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 228.]
Cassiodorus HOME

bav823.301 bav824.215 bnf1603.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik