monumenta.ch > Cassiodorus > 30
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXIX.De Eudoxio episcopo Ariano, et de persecutione Valentis propter Evagrium orthodoxum episcopum. <<<     >>> XXXI.Quid Valens gesserit in Antiochia et Cappadocia.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXX.Quod octoginta orthodoxi a Valente in navi cremati sunt.

1 Indignatus igitur imperator, ad praesens celavit iram, latenter autem Modesto praefecto praecepit ut eos comprehensos occideret. Modus autem mortis erat quodammodo peregrinus, quapropter memoriae contraditus. Metuens enim praefectus ne seditio nasceretur in populo, si eos aperte perimeret, simulavit se eos viros exsilio destinare.
2 Illis autem simpliciter acquiescentibus, iussit eos praefectus mitti in navem quasi exsilio devehendos: praecipiens nautis ut cum ad mare medium pervenirent, eos demergerent, et hoc modo morerentur. Quo facto, perductis eis in medium sinum qui vocatur Astacenus, quod iusserat praefectus et imperator impletum est, et in aliam sequentem naviculam nautae transeuntes concremaverunt navem.
3 Contigit autem ventum subsolanum nimie flare; et ita navis velociter est accensa. Cuius reliquiae pervenerunt ad locum qui Acidiza nuncupatur, ubi ad plenum cum viris religiosis absumptae sunt. Quod tamen aiunt non sine ultione transisse. Fames namque repente secuta est circa Phrygias gentes; ita ut necessitatem haberent habitatores patriam relinquere, et ad Constantinopolim diversasque provincias properare.
Cassiodorus HOME

bav823.300 bav824.214 bnf1603.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik