monumenta.ch > Cassiodorus > 29
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXVIII.De concilio Tyanensi, ubi litterae Liberii et Occidentalium sunt receptae. <<<     >>> XXX.Quod octoginta orthodoxi a Valente in navi cremati sunt.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXIX.De Eudoxio episcopo Ariano, et de persecutione Valentis propter Evagrium orthodoxum episcopum.

1 Igitur imperator Valens festinans ad Antiochiam, de Constantinopoli digressus, venit in Nicomediam, et illic huiusmodi causa moratus est. Eudoxius enim Arianae religionis, mox post egressum imperatoris defunctus est consulatu Valentiniani et Valentis tertio [An. Dom. 370], cum undecim annis sedem Constantinopolitanae tenuisset Ecclesiae.
2 Quamobrem Ariani in locum eius ordinaverunt Demophilum. Verum praedicatores consubstantialitatis opportunum iudicantes invenisse se tempus, Evagrium quemdam suae fidei constituerunt episcopum. Quem ordinavit Eustathius, dudum Antiochenus episcopus, qui prius quidem a Ioviano fuerat de exsilio revocatus; tunc autem aderat in urbe Constantinopoli latenter degens, ut consubstantialitatis praedicatores sua praesentia roboraret. [SOCRATES, lib. IV, c. 13. Edit. Christ. Vales. c. 14, p. 225.]
3 Hoc facto ex alio rursus initio persecutionem Ariani movebant. Haec gesta dum pervenissent ad principem, metuens ne seditione civitas turbaretur, militarem manum a Nicomedia Constantinopolim destinavit: praecipiens ut teneretur et ordinator et ordinatus, et alter alibi mitteretur in exsilium. Eustathius igitur in Bisam Thraciae civitatem mittitur, Evagrius in locum alium destinatur.
4 His ita gestis, Ariani amplius efferati, vexabant vehementer orthodoxos, caedentes, contumeliis affligentes, carceribus recludentes, pecuniisque saepe damnificantes, et omnia contra eos facientes importabiliter. Quae dum illi ferre non possent, ad supplicandum principi veniebant, si quo modo mererentur violentias evitare.
5 Sed hoc cogitantes, valde frustrati sunt, ab iniusto se arbitrati iustitiam promereri. [SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 226.]
6 Cumque viri electi ex ecclesiastico collegio octoginta numero, quibus praeerant Urbasus, Theodorus, et Menedemus, in Nicomediam pervenissent, preces obtulerunt imperatori, violentiam proclamantes, et ea quae videbantur esse perpessi. [SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 227.]
Cassiodorus HOME

bav823.299 bav824.213 bnf1603.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik