Cassiodorus, 7, CAPUT XXVIII.De concilio Tyanensi, ubi litterae Liberii et Occidentalium sunt receptae.
1 | Illo siquidem tempore celebrabatur concilium in Tyanis ab Eusebio episcopo Caesareae Cappadociae, Athanasio Ancyrae, Pelagio Laodiciae, Zenone Tarsi, Paulo Emeseno, Ostresio Melitinense, et Gregorio Nazianzeno, aliisque multis, qui verbum consubstantialitatis servandum esse apud Antiochiam Ioviano imperante decreverant. Releguntur ibi Liberii et Occidentalium litterae sacerdotum. |
2 | Quamobrem gaudio repleti scripserunt universis Ecclesiis ut legerent decreta episcoporum apud Asiam celebrata, et Liberii litteras, Italorumque, Afrorum, atque Gallicanorum, nec non Siculorum. Detulerant enim horum litteras legati de Lampsaco destinati, ut considerarent omnium numerum sibimet concordantium. |
3 | Plurima namque multitudo concilium Ariminense vincebat; pariterque scripserunt, ut in Tarsum Ciliciae convenirent certa die; et illi quidem hoc modo alterutros invitabant. Cumque synodus pararetur in Tarsum, convenientes in Antiochia Cariae, quasi 34 Asiani pontifices studium quidem concordiae ecclesiasticae collaudabant, consubstantialitatis vero nomen respuentes, fidem in Antiochia et Seleucia prolatam roborare nitebantur, tanquam Luciani martyris existentem, et multorum sudoribus a progenitoribus suis approbatam. |
4 | Verum imperator studio Eudoxii synodum in Cilicia celebrari prohibuit. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 12, p. 652.] |