monumenta.ch > Cassiodorus > 26
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXV.Epistula Liberii Romanae urbis episcopi, et Siciliensis concilii ad Macedonianos episcopos post poenitentiam. <<<     >>> XXVII.De latebris Athanasii.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXVI.Cur Eunomius ab Eudoxio segregatus sit.

1 Circa haec itaque tempora Eunomius ab Eudoxio separatus seorsim agebat missas; quoniam quem dum saepe [ed. V per se] rogasset ut susciperetur praeceptor eius Aetius, Eudoxius non audivit. Hoc autem non ideo refutavit, quia sectam declinabat Aetii, cum eam scilicet praedicaret; sed quoniam omnes unanimes illius, eum sectae alterius fatebantur.
2 Ista ergo causa fuit ut ab Eudoxio separaretur Eunomius. Haec igitur Constantinopoli gerebantur. [SOCRATES, lib. IV, cap. 12, Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 225.]
Cassiodorus HOME

bav823.298 bav824.213 bnf1603.148