Cassiodorus, 7, CAPUT XXIV.Libellus Macedonianorum Liberio Romano datus episcopo.
1 | Domino fratri et consacerdoti Liberio Eustathius, Theophilus et Sylvanus, in Domino salutem. |
2 | Propter haereticorum vesanas suspiciones, qui non cessant catholicis Ecclesiis scandala generare, ea gratia omnem occasionem eorum perimentes, profitemur synodum Lampsaco celebratam, et Smyrna, aliisque diversis locis, orthodoxorum episcoporum. Pro qua synodo legatione fungentes apud tuam paternitatem, et universos Italiae, cunctosque Occidentis episcopos, litteras deportamus, catholicam fidem tenere, atque servare quae in sancto Nicaeno concilio sub beatae memoriae Constantino a trecentis decem et octo episcopis confirmata, perfecto, et immobili statu hactenus, et in perpetuum permanebit, in qua consubstantialitas sancte pieque definita est contra Arii pravitatem. |
3 | Similiterque nos cum praedictis eamdem fidem tenuisse, atque tenere, et usque ad terminum custodire manu propria profitemur: condemnantes Arium impiamque doctrinam eius cum discipulis suis eique similia sapientibus, nec non omnem haeresim, Sabellianos, Patripassianos, Marcionistas, Photinianos, Marcellianos, simul etiam Paulosamosatenos, eorumque doctrinam, omnesque his similia sapientes, et universas haereses sanctae fidei praedictae contrarias, quae pie catholiceque est in Nicaea a sanctis Patribus explanata: anathematizantes praecipue explanationem lectam in Ariminensi concilio, tanquam contrariam praedictae fidei sancti concilii in Nicaea urbe celebrati; cuius lectione probata in urbe Thraciae Nicaea, dolo atque periurio capti Constantinopoli subscripserunt. |
4 | Est autem fides nostra, et eorum pro quibus legatione fungimur, haec. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem, et in unum unigenitum Deum, Dominum Iesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, hoc est ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra. |
5 | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus, passus et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, et venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Fuit quando non fuit, et antequam nasceretur non fuit, et quia ex non existentibus factus est, aut ex altera essentia vel substantia dicentes esse, aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. |
6 | Eustathius episcopus Sebastiae civitatis, et Theophilus et Sylvanus legati conciliorum Lampsaci, Smyrnae et reliquorum, hanc professionem manibus nostris et propria voluntate subscripsimus. |
7 | Si quis autem praeter expositam a nobis fidem, contra nos vel eos a quibus directi sumus, aliquod crimen inferre voluerit, cum litteris ad nos tuae sanctitatis ad quos probaveris orthodoxos episcopos dirige, et apud eos nobiscum causam dicant. Et si quid criminis fuerit approbatum, in auctore procul dubio vindicetur. Hoc itaque libello legatarios obligans Liberius, eos in communionem suscepit. |
8 | Quibus dans huiusmodi litteras, abire praecepit. [SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12. p. 220.] |