monumenta.ch > Cassiodorus > 22
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXI.De destructione murorum Chalcedonensium. <<<     >>> XXIII.Quomodo Ariani Macedonianos fuerint persecuti, et illi se contulerint ad Liberium.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXII.De nativitate Valentiniani minoris, et de immensitate grandinis, et de ortu principis Gratiani.

1 Hoc itaque tempore talia gerebantur. Sciendum tamen quia bellum contra Procopium tyrannum gestum est consulatu Gratiani, et Dagalaiphi [An. Dom. 366], circa terminum Maii mensis. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentiniano principi, in Occidentis partibus constituto, natus est filius nomen referens patris, Verum Gratianus ante eius fuerat natus imperium.
2 Et sequenti consulatu Lupicini et Iovini [An. Dom. 367] grandinis multitudo in Constantinopolitana urbe secunda Iunii mensis die, saxorum gerens similitudinem, vehementer effunditur. Quod multi dicebant propter motum imperatoris accidere, qui plurimos sacerdotum exsilio deportaverat Eudoxio communicare fugientes. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentinianus princeps filium Gratianum imperatorem constituit, vicesima quarta die mensis Augusti.
3 Sequenti vero consulatu Valentiniani secundo, et Valentis item secundo [An. Dom. 368], terraemotus circa Bithyniam maximus Nicaeam subvertit urbem, undecima die mensis Octobris. Agebatur enim annus duodecimus post Nicomediae casum. Post paucum vero tempus alio terraemotu multae partes Germae civitatis, in Hellesponto constitutae, destructae sunt.
4 His ergo ita provenientibus, nulla reverentia terruit, neque Eudoxium Arianorum episcopum, neque Valentem imperatorem. Non enim a persecutione cessabant. Porro terraemotus turbarum ecclesiasticarum indicium esse videbatur. Cum ergo multi sacerdotum exsilio portarentur, soli divina providentia propter eminentem sui reverentiam exsilium non sunt passi Basilius atque Gregorius.
5 Quorum alter quidem Caesareae Cappadociae fuit episcopus; Gregorius autem Nazianzenae civitatis omnino vilissimae, quae est posita vicina Caesareae. De Basilio atque Gregorio procedenti sermone narrabimus. [SOCRATES, lib. IV, cap. 9 et 10. Edit. Christ. Vales. cap. 9, 10, 11, p. 218.]
Cassiodorus HOME

bav823.292 bav824.209 bnf1603.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik