monumenta.ch > Cassiodorus > 21
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XX.De saevitia Valentis contra Constantinopolitanos orthodoxos. <<<     >>> XXII.De nativitate Valentiniani minoris, et de immensitate grandinis, et de ortu principis Gratiani.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXI.De destructione murorum Chalcedonensium.

1 Igitur imperator Valens Chalcedonensis urbis, contra Byzantium positae, muros destrui iussit. Iuraverat enim hoc se facturum, tyranno victo: quia Chalcedonenses favore tyranni ei turpes contumelias intulerunt, et portas clausere civitatis. Murus ergo iussione destruebatur imperatoris, et saxa ad aedificium thermarum, quae Constantianae vocantur, Constantinopolim vehebantur.
2 Inter quae saxa unum inventum est in quo responsum habebatur inscriptum, olim quidem absconsum, tunc quidem manifestum. Significabat enim, quia dum proveniret aquarum abundantia civitati, tunc murus quidem lavacro serviret; innumerae vero barbarorum nationes, Romanorum finibus discurrentes, cum crudelia multa committerent, novissime etiam ipsae perirent.
3 Post aliquantum itaque tempus evenit ut Valens aquaeductum aedificaret, et abundantiam Constantinopoli praeberet aquarum; tunc etiam barbarae motae sunt nationes. Responsum tamen etiam alio modo contigit adimpleri. Cum enim aquaeductus in civitatem fuisset inductus, praefectus urbis tunc Clearchus nymphaeum maximum aedificavit in platea quae Theodosii nunc vocatur, ubi aquae affluentia est emissa: in quo maximam festivitatem civitas habuit.
4 Sed hoc responsum post paululum est impletum. Porro dum solveretur murus, principem Constantinopolitani rogaverunt ut a muri destructione cessaret. Cum quibus etiam supplicabant possessores Bithyniae, Nicomedienses atque Nicaeni. Verum imperator furore plenus, vix quidem supplicantium suscepit preces. Volens tamen iusiurandum implere, murum destruebat, eumque subinde minoribus lapidibus rursus aedificabat.
5 Quod nunc etiam in quibusdam muri partibus invenitur, ubi maximis mirabilibusque lapidibus, vilis nunc fabrica superposita demonstratur. [SOCRATES, lib. IV, cap. 8, p. 216.]
Cassiodorus HOME

bav823.291 bav824.209 bnf1603.144

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik