monumenta.ch > Cassiodorus > 20
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XIX.De Eunomio haeresiarcha. <<<     >>> XXI.De destructione murorum Chalcedonensium.

Cassiodorus, 7, CAPUT XX.De saevitia Valentis contra Constantinopolitanos orthodoxos.

1 Vexabantur enim etiam Constantinopolim habitantes, qui Nicaenum dogma profitebantur, quos omnes imperator expelli civitate praecepit, Novatianorum vero etiam ecclesias claudi; aliorum vero haereticorum quod clauderet non invenit, dudum enim sub Constantio [ms. Lyr., Constantino] principe probabantur ablatae. Sed etiam Agelium, Novatianorum episcopum Ecclesiae Constantinopoli constitutae, exsilii deportatione damnavit: dicebatur enim mirabiliter conversari secundum ecclesiasticas sanctiones; cuius vita erat philosophica, et a pecuniarum possessione segregata; quod etiam conversationis eius qualitas ostendebat.
2 Una enim tunica utebatur, semper ambulabat excalceatus. Qui non longo post tempore revocatus est, ecclesiasque recepit. Cuius rei fuit auctor quidam Martianus, vita, scientiaque mirabilis, dudum quidem in regalibus militans, tunc autem presbyter Novatianus, artem grammaticam imperatoris filias edocebat Anastasiam atque Carosam. Ex quarum nominibus hactenus Anastasiana et Carosiana lavacra publica Constantinopoli nuncupantur. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 9, p. 649.]
Cassiodorus HOME

bav823.291 bav824.209 bnf1603.144