1 | Barsen quoque (cuius etiam nunc maxima gloria est, non solum in Edessa, quam regebat, vicinasque provincias; sed etiam in Phoenice, et Aegypto, nec non Thebaida, quas gentes cum maximo virtutis suae splendore transierat) primum quidem Valens insulam Aradum habitare praecepit. Cumque cognovisset innumeros ad eum concurrere populos (quia cum plenus esset gratia, verbo aegritudines sanabat), in Oxyrynchum, Aegyptiacam civitatem, eum exsilio destinavit. |
2 | Cumque etiam illic eius gloria omnes accenderet, in quoddam castrum novissimum barbaris vicinum, cui nomen est Pheno, senex dignus coelesti urbe deductus est. Aiunt quidam in Arado hactenus eius constare lectum, eximia celebritate dignum; multi enim infirmantium, cum in illo collocantur, salutem fide percipiunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 15, p. 167.] |