monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XI.De haeresi Audaeanorum. <<<     >>> XIII.Quemadmodum Valens factus fuerit Arianus.

Cassiodorus, 7, CAPUT XII.De Lampsaceno concilio.

1 Igitur Valentinianus cum ita saperet sicut Nicaeni Patres, similia profitentibus proderat; aliter vero sapientibus non erat importunus. Qui cum initio regni de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret ad Romam, tunc episcopi Hellesponti, Bithyniae, et quicunque consubstantialem Patrem ac Filium praedicabant, legatum miserunt Hypatianum, Heracleae Perinthi praesulem, quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse.
2 Is cum adisset imperatorem, et episcoporum legationem intimasset, respondens Valentinianus, ait: Mihi quidem cum minimus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lampsacum convenerunt episcopi.
3 Cumque duos tractassent menses, novissime decreverunt ut ea quae Constantinopoli gesta fuerant, studio Eudoxii et Acacii, vacuarentur. Similiter autem ut vacaret etiam expositio fidei, quam velut Occidentalium episcoporum proferentes, quosdam subscribere in ea, sub ea promissione fecerunt: quia quod fuerat constitutum de dissimilis substantiae nomine, penitus abdicarent; quod etiam sunt mentiti.
4 Similem vero esse Patri Filium per substantiam asserebant: dicentes necessariam similis adiectionem propter significationem substantiarum [Mss., subsistentiarum]. Fidem vero illam esse praecipiendam per omnes Ecclesias, quae Seleuciae fuerat promulgata et exposita in dedicatione Antiochenae probatur ecclesiae.
5 Depositos autem ab eis qui dissimilem Patri Filium asserebant, sedes proprias recipere decreverunt. Si quis autem eos accusare vellet, aequo hoc periculo facere sanciverunt: iudices esse decernentes episcopos recte sapientes, et de vicinis provinciis in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicerentur oppressi. Haec decernentes, cum evocassent Eudoxium et qui cum eo fuerant, locum eis poenitentiae tribuerunt.
6 Quibus obedire nolentibus, quae fuerant placita cunctis Ecclesiis intimarunt. Cumque crederent studere Eudoxium ut universa regalia suae partis faceret, et istis sine dubio derogaret, necessarium putaverunt ut praecurrerent, et quae fuissent Lampsaco gesta nuntiarent. Remeantem itaque Valentem imperatorem de Thracia, in Heraclea adierunt.
7 Fuerat enim cum fratre suo digressus usque ad quemdam locum. Tunc enim Eudoxius iam apud principem atque proceres praecipuus habebatur. Adeuntibus ergo legatis a Lampsaco missis, iussit imperator ne semetipsos ab Eudoxio separarent. Qui dum resisterent, et de gestis Constantinopolitanis apud Seleucenum concilium habitis adversus Eudoxium quererentur, commotus ad iram princeps, illos quidem deputavit exsilio, ecclesias autem tradi iussit Eudoxio. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 7, p. 646.]
Cassiodorus HOME

bav823.283 bav824.203 bnf1603.140

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik