monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, IX.Edictum Valentiniani et Valentis de consubstantiali Trinitate. <<<     >>> XI.De haeresi Audaeanorum.

Cassiodorus, 7, CAPUT X.Epistula Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem.

1 Episcopi Illyrici episcopis Ecclesiarum Dei, dioeceseos Asianae, Phrygiae, Carophrygiae, et Pacatianae, in Domino salutem.
2 Convenientibus nobis in unum, et habita maxima quaestione de salutari Verbo, probavimus consubstantialem esse Trinitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quamobrem iustum fuit vobis litteras destinare, non quibusdam argumentationibus religionem Trinitatis scribentes, sed in humilitate rogantes. Has nostras litteras destinavimus per dilectissimum fratrem et consacerdotem nostrum Elpidium presbyterum.
3 In praesentibus itaque nostris litteris, quasi illud refertur, quod in Salvatoris nostri Iesu Christi libris ascriptum est, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 12, 13]? Et haec quidem sufficiebant humilitati nostrae, etiam si non vobis universales litteras mitteremus, propter tantum timorem, quem ibi praedicatis cunctae vestrae provinciae, a Patre et Filio Spiritum sanctum dividentes.
4 Quamobrem necessarium habuimus ad vos destinare dominum nostrum et comministrum Elpidium presbyterum, a regio principatu Romanorum has litteras deferentem; ut si forte talis est praedicatio vestra cognoscat, quoniam qui consubstantialem Trinitatem non praedicant, anathema sint. Et si quis his non communicans invenitur, anathema sit.
5 His autem qui consubstantialem praedicant Trinitatem, praeparata sunt regna coelorum. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, non aliud innovetis; sed consubstantialem semper et ubique praedicantes Trinitatem possidebitis regnum Dei. Ob hoc scribentes, et commemorantes, has litteras destinavimus. De episcopis autem constituendis vel comministris iam constitutis, si permanserint usque ad finem sani, bene; alioquin ex ipso presbyterio repellantur.
6 Similiter presbyteros atque diaconos in sacerdotali ordine definivimus, ut sint irreprehensibiles undique, et a curia, et ab officio militari. Propterea ergo hoc noluimus plurimis verbis scribere, eo quod direxerimus unum ex omnibus dominum nostrum et comministrum Elpidium, studiose praedicationem vestram cogniturum, si ita se habeat, sicut audivimus a domino nostro et consacerdote Eustathio.
7 De caetero licet aliquando in errore fueritis, deponentes veterem hominem, induimini novum [Coloss. III, 9, 10]. Nam et ipse frater et comminister Elpidius docebit vos veram praedicare fidem: quia sancta Trinitas consubstantialis Deo et Patri, et Filio cum Spiritu sancto sanctificata, glorificata, manifestata est: Pater in Filio, Filius in Patre, cum sancto Spiritu in saecula.
8 Hoc itaque declarato, aperte poterimus sanctam Trinitatem confiteri consubstantialem esse secundum fidem olim in Nicaea expositam, quam Patres confirmaverunt. Qua fide praedicata, poterimus erroneum daemonem declinare. Quo exstincto, pacificos nosmetipsos litteris degentes in pace salutabimus. Scripsimus itaque vobis, ut noveritis Arianos esse condemnatos, nolentes confiteri ex Patris substantia Filium et Spiritum sanctum, quorum nomina sunt subiecta, Polychronius, Telemachus, Faustus, Asclepiades, Amantius, et Cleopater.
9 Haec ergo ita se habent, in gloria Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen. Valere vos optamus Patri et Filio Salvatori Christo, cum sancto Spiritu multis annorum curriculis. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 160.]
Cassiodorus HOME

bav823.278 bav824.201 bnf1603.138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik