Cassiodorus, 7, CAPUT VIII.De Ambrosii Mediolanensis episcopatu atque fiducia loquendi.
1 | Auxentio namque defuncto, qui Mediolanensem praesulatum tenuerat, multisque fuerat conciliis abdicatus, evocans episcopos imperator, huiusmodi apud eos verba locutus est: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non deceat eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subiectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. |
2 | Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita, dum tanquam homines deliquerimus necessario, veluti curantis medicamenta suscipiamus. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.] |
3 | Haec cum dixisset imperator, petiit synodus ut magis ipse decerneret, sapiens et pius existens. At ille: Super vos est, inquit, talis electio. Vos enim gratia divina potiti, et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi, de episcopali sede tractabant. Verum civitatis habitatores, ut assolet, tumultus faciebant, alii hunc, alii illum ordinari petentes. |
4 | Qui enim erant de Ariani Auxentii secta similem sibi fieri concertabant. Rursum orthodoxi sui dogmatis nitebantur habere episcopum. Hanc seditionem Ambrosius, cui tunc praesidialis fuerat cura commissa, cognoscens et metuens ne quid turbae consurgeret, ad ecclesiam festinus accessit. At illi, cessante seditione, communem dederunt vocem: petentes ut pastor gregis ordinaretur Ambrosius, qui nondum fuerat baptizatus. Hoc imperator agnoscens, repente iussit eum baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. Noverat enim eius certiorem omni pondere voluntatem, et totius regulae decreta subtiliora. |
5 | Arbitratus etiam divinum in eo esse decretum, dum in eius electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque simul suscepit episcopatus. Quo facto, hunc hymnum optimus imperator Salvatori et Domino obtulisse fertur (his quippe quae gerebantur intererat). Gratias, inquit, ago tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas; et meam electionem ostendisti tuae iustitiae convenire. |
6 | Cumque post paucos dies sanctus Ambrosius cum multa fiducia apud imperatorem quereretur quia male a iudicibus agebatur, tunc imperator ait: Hanc, inquit, confidentiam tuam dudum novi; et aperte probans, non solum non restiti, sed etiam in electione ordinationis tuae socius fui. Festina itaque sanare, sicut divina lege praecipitur, animarum delicta nostrarum. Haec igitur imperator Mediolani et dixit, et fecit. |
7 | Cognoscens autem quosdam in Asia et Phrygia de divinis dubitare dogmatibus, in Illyrico quidem praecepit synodum celebrari, et quae de illis decreta atque firmata sunt dubitantibus destinavit. Porro qui illic convenerant decreverunt fidem expositam in Nicaena urbe servandam. Scripsit autem et ipse, socium adhibens in suis litteris fratrem, quatenus in his quae placuerant duraretur. |
8 | Nunc ergo etiam legem ipsam ponere necessarium est quae aperte et eius pietatem praedicat, et Valentis tunc sinceritatem sine dubitatione demonstrat. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7. p. 157.] |