monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, VI.De consulatu et fine Ioviani. <<<     >>> VIII.De Ambrosii Mediolanensis episcopatu atque fiducia loquendi.

Cassiodorus, 7, CAPUT VII.De ortu principis Valentiniani, et quemadmodum fratrem Valentem ipse fecerit imperatorem.

1 Cumque in Nicaeam Bithyniae venisset exercitus, Valentinianum ordinavit imperatorem, virum optimum, et apice principali dignissimum. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 6, p. 644.]
2 Valentinianus igitur ordinatur vicesima quinta die eiusdem Februarii mensis, Pannonius genere, de Cibala civitate; cui tunc erat militum cura commissa, quoniam probatissime militarem noverat disciplinam. Fuit etiam vir magnanimus, et semper praesenti fortuna melior apparebat. [SOCRATES, lib. IV, cap. 1, p. 210.]
3 Is enim non modo fortitudine, sed etiam prudentia, temperantia, atque iustitia, et corporis magnitudine praefulgebat. Sic enim fuit regalis pariter et urbanus, ut dum exercitus tentasset ei alium sociare consortem, ille responderit, quod cantatur ab omnibus: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente mihi dare regimen imperii; verum, ubi hoc ego suscepi, meum iam, et non vestrum est de rebus cogitare communibus.
4 Cuius verba mirati milites, eius secuti sunt voluntatem. At ille fratrem de Poeonia [ms. Santheod., Pannonia] vocans, quod non debuit, socium fecit imperii. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.]
5 Post triginta dies auspicii sui.
6 Cui Asiae sceptra contradens, pariter et Aegypti, Europam sibi distribuit. Et veniens ad Hesperiam, omnem illic (ed. illico) edocuit aequitatem, a praedicationibus pietatis incipiens. [SOCRATES lib. IV, cap. 1, pag. 210.] [THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.]
Cassiodorus HOME

bav823.274 bav824.198 bnf1603.135

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik