monumenta.ch > Cassiodorus > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, III.De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit. <<<     >>> V.Quod Athanasius venerit ad Iovianum, et ab eo sit decenter honoratus.

Cassiodorus, 7, CAPUT IV.Quomodo Ioviani temporibus orthodoxi floruerint, et haeretici sint oppressi.

1 Evocavit igitur imperator a Constantio exsilio missos episcopos, qui non occurrerant Iuliani redire temporibus. Tunc autem etiam templa paganorum omnia claudebantur, et ipsi sacerdotes ubique fugiebant: indutique palliis, ipsa pallia reponebant, et ad schema commune revertebantur. Quievit otiam pollutio sanguinis, quam publice insatiabiliter sub Iuliano celebrabant.
2 Porro Christiani non quiescebant: praesules enim religionum adibant crebro principem, credentes eius obtinere se voluntatem adversus proprios inimicos. Et primum quidem Macedoniani libellum principi porrexerunt, postulantes ut expellerentur Ecclesiis qui dissimilem Filium praedicabant, et ipsi introducerentur in eas. Erant enim qui libellum obtulerant Basilius Ancyrae, Sylvanus Tarsi, Sophronius Pompeiopoleos, Pasinicus Zilenus, Leontius Comanus, Callicrates Claudiopolites, Theophilus Castabalenus.
3 Horum libellum imperator accipiens, eos sine responso dimisit, hoc tantummodo dicens: Ego contentiones odi, eos autem qui ad concordiam festinant diligo pariter et honoro. Quod audientes qui ad contentionem se praeparabant, quieverunt. Hoc ergo pro voto imperatoris est factum. Nam tunc intentio sectatorum Acacii revelata est; et, sicuti solebant, ad vota se principis contulerunt.
4 Convenientes enim in Antiochia Syriae, habuerunt verba cum Meletio, qui ante paululum divisus ab eis, consubstantialitatem ita defendere videbatur. Hoc itaque fecerunt, quoniam eum honorari conspiciebant, principe tunc ibi morante. Communi ergo consilio libellum componentes, consubstantialitatem professi sunt, et Nicaenam roborantes fidem, obtulerunt imperatori. Cuius libelli verba sunt haec.
5 Piissimo et Deo amabili domino nostro Ioviano Victori, Augusto, synodus praesentium episcoporum ex diversis provinciis in Antiochena urbe convenientium.
6 Quoniam ecclesiasticam pacem atque concordiam tua primum studuit pietas celebrare, bene novimus etiam nos, Deo amabilis imperator. Quia vero verticem huiusmodi verae unitatis et orthodoxae fidei bene sumpsisti, neque hoc ignoramus. Sed ne cum his qui adulterant veritatis dogma reputemur, tuae pietati suggerimus: quoniam sancti concilii in Nicaea olim et ab initio celebrati fidem et suscipimus et tenemus.
7 Quando etiam consubstantialitatis nomen, quod aliter se quibusdam habere videtur, dicimus cautam interpretationem a Patribus excepisse, quippe significantibus quoniam ex substantia Patris natus est Filius; et quia similis per substantiam Patri est . Non enim velut aliqua passio circa ineffabilem nativitatem creditur. Neque secundum aliquem paganorum usum percipitur a Patribus substantiae nomen dictum; sed ad destructionem Arianorum, qui praesumpserunt ex non exstantibus de Christo aliquid impie praedicare.
8 Quod etiam isti, qui nunc inaequalitatem asserunt, asperius et audacius ad vastandam Ecclesiae concordiam imprudenter ausi sunt perpetrare. Quamobrem huic nostrae relationi subiunximus exemplar fidei Nicaeni concilii, quam etiam decenter amplectimur. Est enim huiusmodi: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, et reliqua.
9 Et subscriptio: Meletius episcopus Antiochiae obtuli, in suprascriptis consentiens, Eusebius Samosatenus, Evagrius Siculus, Uranius Apamiae, Zoilus Larissenus, Acacius Caesareae, Antipater Rhosi, Abramius Urimenus, Aristonicus Seleucobeli, Barlabentus Pergami, Uranius Melitinae, Magnus Chalcidis, Euthicius Eleutheropoleos, Iosacius Armeniae maioris, Titus Bostrensis, Pelagius Laodiciae, Arabianus Adrensis, Piso Adadenus per Lamirionem presbyterum, Sabinianus Zeugmatis, Athanasius Ancyrae per Orphitum et Aetium presbyteros, Irenaeus Gazae, Piso Augustae, Patricius Palti per Lamirionem presbyterum, Anatolius Beroeae, Theotimus Aramenus, Lucianus Arcenus.
10 Hunc itaque libellum in collectione synodalium Sabini conscriptum invenimus. Verum imperator propositum hoc habebat, ut blandimentis et suasione verborum discordantium contentiones abscinderet, dicens: Nulli quidem se quomodocunque credentium fore molestum, eos tamen diligere et nimis honorare qui principium ecclesiasticae unitati praeberent. Quia vero hoc egerit, etiam Themistius philosophus ait in laude quam in eius protulit consulatu, ubi miratur imperatorem quod permiserit unumquemque colere sicut vellet; atque devicerit blandientium mores, quos valde deridens, ait manifestari per purpuram [Ed. V. et Frob. manifestare purpuram. Ed. Niv. addit, eos non Deum sed purpuram magis colere.]. [SOCRATES, lib. III, cap. 20 et 21. Edit. Christ. Vales. cap. 24 et 25, p. 202.]
11 Igitur imperator tunc etiam Secundo nomine praefecturam gubernanti, praetorianam legem dedit, ut capitali sententia plecteretur qui sacram virginem nuptiali thoro violare praesumeret, vel impudico aspectu respiceret, ne dicam abripere forte tentaret. Quam legem ideo posuit, eo quod Iuliani temporibus quidam huiusmodi virgines uxores ducere praesumpserunt. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 3, p. 640.]
Cassiodorus HOME

bav823.270 bav824.195 bnf1603.133

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, III.De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit. <<<     >>> V.Quod Athanasius venerit ad Iovianum, et ab eo sit decenter honoratus.
monumenta.ch > Cassiodorus > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik