monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, II.Quid sophista Libanius contra Christianos scripserit, et quomodo Socrates historiographus eius dicta confutarit. <<<     >>> IV.Quomodo Ioviani temporibus orthodoxi floruerint, et haeretici sint oppressi.

Cassiodorus, 7, CAPUT III.De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit.

1 Iovianus [ed. V. et Frob., Iovinianus] ergo imperator, mox ut imperii sui terras ingressus est, primum haec conscripsit, ut episcopi de exsilio remearant, et Ecclesias eis reddendas esse professus est qui expositam in Nicaea fidem inviolabiliter servaverunt. Scripsit etiam Athanasio, qui praecipuus erat horum dogmatum propugnator: petens ut ei rescriberet perfectam divinorum dogmatum disciplinam.
2 Qui eloquentiores episcopos congregans rescripsit: rogans ut fidem Nicaeae expositam custodiret, tanquam apostolicis dogmatibus congruentem. Cuius epistulae verba sunt haec. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 2, p. 152.]
3 Piissimo atque clementissimo Victori, Augusto, Ioviano Athanasius et reliqui episcopi, venientes ex persona omnium episcoporum Aegyptiorum, Thebaidis et Libyae.
4 Decet Deo amabilem principem discendi habere voluntatem desideriumque coelestium. Sic enim vere et cor habens in manu Dei, et imperium cum pace multis annorum curriculis gubernabis. Volente igitur te a nobis tua discere pietate catholicae Ecclesiae fidem, gratias ob hoc Domino referentes curavimus, ut prolatam ab omnibus Patribus in Nicaea tuae pietati insinuaremus fidem.
5 Hanc enim repudiantes, quidam, nobis equidem frequenter insidiati sunt, eo quod Arianae non consentiremus vesaniae. Auctores vero facti sunt haeresis et schismatum universalis Ecclesiae. Vera ergo et pia in Dominum nostrum Iesum Christum fides est omnibus manifesta, et ex divinis litteris agnita atque lecta. In hac enim etiam sancti martyrio consummati sunt, et requiescentes in Domino nunc consistunt.
6 Manserat itaque semper fides illaesa, nisi calliditas quorumdam haereticorum eam violare praesumeret. Arius enim quidam eiusque sectatores erumpere et impietatem adversus eam introducere tentaverunt: dicentes, ex non exstantibus, et creaturam, atque facturam, convertibilemque esse Filium Dei; plurimosque per talia seduxerunt, ita ut etiam qui aliquid esse videbantur, blasphemia huiusmodi traherentur.
7 Verum sancti Patres nostri olim convenientes, sicuti praediximus, in Nicaeno concilio, Arianam quidem sectam anathematizaverunt: catholicae vero Ecclesiae fidem, scriptura teste, professi sunt. Eaque praedicatione haeresis exstincta est, quae ubique videbatur accensa. Haec itaque fides per omnes Ecclesias legebatur atque praedicabatur. Sed quoniam Arianam haeresim quidam renovare volentes, ipsam fidem a Patribus in Nicaea prolatam anathematizare praesumpserunt; aliqui vero fingunt se eam profiteri, sed ipsam veritatem negare noscuntur, aliter interpretantes consubstantialitatem, et sancto Spiritui blasphemantes, cum dicunt eum creaturam esse atque facturam per Filium celebratam: necessario considerantes laesionem quae ex huiusmodi causa contra populum generatur, offerre tuae pietati confessionem concilii Nicaeni curavimus; ut pia religio tua cognoscat cum quanta scrupulositate conscripta est; et quantum errent, qui extra eam volunt aliquid edocere.
8 Cognosce, Deo amabilis imperator, quoniam haec quidem praedicatur a saeculo, et hanc professi sunt Patres Nicaea convenientes. In hac quoque fide concordant omnes Ecclesiae in Hispania et Britannia, nec non in Galliis, Italiis et in Dalmatiis constitutae, in Mysia, et Macedonia, et universa simul Hellada; sed etiam in universa Africa, Sardinia, Cypro, Creta, Pamphylia, Lycia, Isauria, et in omni Aegypto, et Libya, Ponto, et Cappadocia partibusque vicinis, et Orientales Ecclesiae, praeter paucos Arii sectatores.
9 Omnium namque praedictorum sententiam experimento cognovimus, et litteras habemus, eosque novimus, Deo amabilis imperator: quia cum pauci quidam huic fidei contradicant, praeiudicium facere non poterunt in toto orbe terrarum. Multo enim tempore ab haeresi Ariana pulsati, nunc etiam pietati contentione maxima contradicunt. Ut vero haec pietas tua cognoscat, licet sciat: tamen studuimus fidem Nicaeno concilio professam ab episcopis trecentis decem et octo subiungere.
10 Est autem haec Nicaeni concilii fides:
11 Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra.
12 Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis [ed. omittunt de coelis], incarnatus, humanatus, passus est, et die tertia resurrexit. Ascendit in coelos, venturus iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat; et, quia ex non exstantibus factus est, aut ex altera substantia vel subsistentia: dicentes esse aut creatum, aut convertibilem, aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat sancta catholica et apostolica Ecclesia.
13 In hac fide, Deo amabilis imperator, nos consistere necessarium est, tanquam sacra et apostolica: nullaque movere eam seductione verborum atque contentione; quod ab initio Ariani fecerunt, ex non exstantibus Filium dicentes; et, quia erat quando non erat, et creatus, et factus, et convertibilis est. Propterea, sicuti praediximus, et Nicaena synodus haeresim anathematizavit huiusmodi: fidem vero professa est veritatis [ms. Lyr., Trinitatis]. Non enim simpliciter similem dixerunt Filium Patri, ne simpliciter similis Deo Deus verus esse crederetur; sed etiam consubstantialem scripserunt, quod proprium est genuini [ed., geniti] verique filii, ex vero et naturali Patre nascentis.
14 Sed neque Spiritum sanctum alienaverunt a Patre et Filio; sed potius glorificaverunt eum cum Patre et Filio in una sanctae Trinitatis fide, eo quod una sit in sancta Trinitate Divinitas. [THEODORETUS, lib. IV, c. 3, edit. Christ.]
15 Has litteras imperator legens, confirmavit quam habuerat de sacris scientiam et affectum; aliamque conscripsit legem, ut frumentorum consuetudo redderetur Ecclesiis, quam maximus constituerat Constantinus, et dari prohibuerat Iulianus. Et quoniam propter illius impietatem orta fames non sinebat totam tunc summam quam Constantinus constituerat erogari, tertiam partem Iovianus ad praesens impendi promisit, ita ut, cessante fame, frumenta integra praeberentur. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 4, p. 155.]
Cassiodorus HOME

bav823.268 bav824.193 bnf1603.131

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, II.Quid sophista Libanius contra Christianos scripserit, et quomodo Socrates historiographus eius dicta confutarit. <<<     >>> IV.Quomodo Ioviani temporibus orthodoxi floruerint, et haeretici sint oppressi.
monumenta.ch > Cassiodorus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik