monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, PRIMUM.De Ioviani imperatoris auspiciis, et quemadmodum a Persidis finibus sit egressus. <<<     >>> III.De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit.

Cassiodorus, 7, CAPUT II.Quid sophista Libanius contra Christianos scripserit, et quomodo Socrates historiographus eius dicta confutarit.

1 Tunc itaque sophista Libanius lamentationis librum in Iulianum conscripsit, quem Iulianum denominavit, fascinatum quippe laudibus illius: in quo etiam meminit librorum quos contra Christianos ediderat Iulianus. Et siquidem laudes imperatoris sophista dixisset, ego quiescerem, vestigia historiae sequens. Sed quoniam tanquam callidus rhetor memoria Iuliani librorum Christianam videtur lacerare religionem, propterea contra eum, positis primum verbis ipsius, pauca dicenda sunt.
2 Hiemis, inquit, noctes amplius imperator extendens, incumbendo [ms., in condendo] libris, Palaestineum hominem Deum, Deique Filium referentibus, praeliabatur enixius, et redarguendo praevaluit, ut risum et quamdam inanitatem ostenderet eorum quae coluntur a talibus. In quibus laboribus sene Tyrio sapientior est inventus. Propitius autem sit iste Tyrius, et placide verba mea suscipiat, tanquam a filio victus est.
3 Haec quidem sophistae Libanii sunt. Verum ego sophistam eum optimum fuisse novi; tamen si non eius religionis fuisset cuius imperator erat, omnia quae de Iuliano Christiani dicunt, etiam iste tunc diceret, et forsitan quasi rhetor augeret. Nam et vivo Constantio laudes, et eo defuncto iniurias plenas criminibus eius effudit.
4 Et si senex Porphyrius fuisset imperator, libros eius Iuliani praeposuisset operibus. Sed et Iulianus, si sophista fuisset, dixisset forsitan etiam ipsum malum, sicut Eubolum. Quia ergo ille tanquam eius sectae, tanquam sophista et amicus imperatoris, quae ei sunt visa dixit; et nos, ut possumus, obviemus. Primum itaque dixit, quia libris incumberet, hiemis noctes extendens.
5 Incumbere namque significat quia intentionem habuerit ut vituperationem conscriberet, sicut consuetudo sophistis est. Nam olim hos libros scierat; sed tunc incumbebat, et maximo praelio contendebat. Unde palam est quia non, sicuti Libanius putat, redarguendo praevaluerat; sed infirmitate suae veritatis aestuabat; et ea quae bene illic cauteque sunt posita, tanquam detractor lacerare laborabat.
6 Omnis enim qui resistit alicui; nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum contra quem litigat. Et qui infensus alicui est, omnia sicuti hostis non solum agit sed etiam loqui contendit. Quia vero Iulianus atque Porphyrius, quem Tyrium senem vocat, detractores ambo fuerunt, suis sermonibus arguuntur. Nam Porphyrius summi philosophorum Socratis vitam dilaceravit in historia philosophiae quam ipse conscripsit; et talia de eo retulit, qualia soliti derogationibus occupari. Et haec de illo Socrate, qui apud Graecos mirabilis castitate, iustitia aliisque virtutibus habebatur; quem Plato mirabilis eorum philosophus, et Xenophon, et alter philosophorum thiasus (id est chorus), non solum tanquam Deo amabilem honorant, sed etiam ultra hominem sapuisse pronuntiant. Porro Iulianus zelatus partem, passionem propriam in Caesaribus enudavit, et omnium ante se regnantium vitas carpens, neque philosopho Marco pepercit. Igitur ambo detractores fuerunt.
7 Non opus habeo plurimis uti sermonibus. Ego namque ex utrorumque verbis mores eorum coniiciens, haec dixi. Quid autem de Iuliano Gregorius Nazianzenus retulit audiamus. Ait enim in secundo libro contra paganos haec verba post alia: 'Haec equidem de Iuliano aliis ipsa experimenta tradiderunt, et assumpta potestas imperii; mihi autem olim eius mores comperti sunt, dum hunc virum in Athenis clarius agnovissem. Venerat enim illic dum frater eius imperatori videretur inimicus.
8 Fuitque adventus eius ratio duplex; una quidem quasi decentior, qua dicebat se venisse ut videret Helladam atque doceretur; altera vero secretior, et non nota plurimis, ut immolatores daemonum et viros fallaces inquireret, quia nondum habebat impietatis suae licentiam. Tunc igitur non frustra consideravi virum. Non enim fortuitu ista conspexi; sed faciebat me cautum inconstantia morum eius, et excessus uberior.
9 Vates enim egregius est qui bene considerat. Nullum enim signum in eo mihi utile videbatur. Cervix inflexibilis, humeri iactabiles, oculi currentes, huc illucque directi et furiose respicientes; pedes impatientes, nares spirantes iniurias atque contemptum, schemata risibilia, et hoc ipsum semper habentia; risus incontinens, et quasi subbulliens; consensus et negatio simul, ratio nulla ratione consistens, interrogatio inordinata, atque responsio nulla congruentia sibi conveniens.
10 Sed quid per universa discurro? Hunc ante opera vidi, et operibus ipsis agnovi. Et siquidem essent mihi praesentes qui tunc aderant, testarentur quia cum haec vidissem, repente dixi: O quale malum nutrit respublica Romanorum! Et cum haec praedixissem, optavi me inveniri debere mendacem. Melius enim fuerat hoc, quam ut tantis terra sceleribus impleretur.
11 Nunquam arbitror talia fuisse prodigia, cum multa diluvia, multa incendia, multae pestes, et hiatus terrae provenerint; licet homines inhumani, et feroces, compositique dissimilibus naturis fuisse referantur. Ob quam rem digno sua superbia fine conclusus est.' Haec Gregorius de Iuliano narravit. Quia vero contra Christianos multa verba proferentes, nisi sunt vim facere veritati, quaedam ex sacris litteris pervertentes, alia permutantes, omnia tamen secundum suam sumentes intentionem: multi eis obviantes ista patet fecerunt, destruentes et redarguentes eorum vana sophismata; et ante omnes Origenes, licet ante multa fuisset tempora Iuliani.
12 Is enim ea quae videbantur turbare legentes sacratissimas lectiones, obiiciens sibimet, et interpretatus ea, detractorum sophisticas adinventiones exclusit. Quae si saepius legissent Iulianus atque Porphyrius, ea libenter accipientes, in aliud forte sua verba mutarent, et non ad blasphemiae sophismata verterentur.
13 Quia enim lacerare studuit imperator, apud idiotas et simplices verba faciens, et non apud eos qui Scripturarum divinarum obtinent veritatem, ex his palam est: sumens enim ea verba quae dispensationis causa humanius posita sunt, cum multa huiusmodi collegisset exempla, haec novissime dicit: Horum igitur singula, si non aliquam habent ineffabilem contemplationem, maxima de Deo blasphemia sunt plena.
14 Haec ergo Iulianus in tertio contra Christianos libro dixit. In libro autem suo quem de Cynismo conscripsit, docens quomodo sacras fabulas decet fingi, dicit oportere harum veritatem abscondi. Sic enim ait: Amat enim natura celari, et abdita deorum substantia non patitur nudis verbis in aures introire pollutas. Apparet ergo per haec imperatorem suspicionem habuisse de divinis Scripturis: quoniam essent verba mystica, ineffabilem quemdam modum contemplationis habentia.
15 Sed indignatur cur non omnes eamdem sententiam habuerint, et insistit his qui inter Christianos divina simpliciter suscipere videntur eloquia. Non igitur oportebat eum contra simplices insurgere, nec propter illos contra sacras litteras intumescere, neque odio habere et aversari quae magis bene intellexerant, quoniam non omnes tunc ita sentiebant sicut ipse voluerat. Similis ergo Porphyrio factus est. Ille namque in Caesarea Palaestinae a quibusdam Christianis caesus, iracundiam non ferens, Christianitatem deseruit per furorem, et odio inimicorum scribendo blasphemias, Christianitate privatus est, sicut eum Eusebius Pamphili redarguit, et eius verba destruxit. Imperator autem apud idiotas superbus inter Christianos exstitit, ea passione in blasphemias Porphyrii declinavit.
16 Ambo siquidem sponte deliquerunt, et scienter peccando dignissima poena mulctati sunt. Cum igitur sophista Libanius velut irridens dixisset, hominem ex Palaestina Deum, et Dei Filium faciunt, oblitus suorum videtur esse verborum; ad finem namque eius libri Iulianum deificavit, sic inter alia dicens: Primum namque nuntium eius mortis pene peremerant, cur putaretur de Deo mentitus.
17 Deinde paululum descendens, ait: O daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum observator. Qui licet hoc aliter intelligeret, verumtamen haec eadem de Iuliano dixit, quae Christiani exprobrantes affirmant. Si ergo eum laudare cogitabat, oportebat eum hoc nomen effugere, nec eum deditum daemonibus indicare; sicut sermonem alium declinavit, quem, dum reprehenderetur, de suis libris abscidit.
18 Quomodo enim homo Christus deificetur, et quemadmodum in aperto homo fuerit, invisibiliter autem Deus, et quemadmodum utraque sint vera, Christianorum ratio sacra novit: pagani vero antequam credant, intelligere nequeunt. Dicit enim sermo divinus: Nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9]. Quapropter non erubescunt multos homines deificantes, et utinam bonis moribus institutos, aut iustos, aut castos, et non potius lubricos, iniquos et ebriosos, id est, Hercules, Dionysios et Asclepios, sicuti frequenter in suis libris Iulianus iurare non erubescit.
19 Quorum masculos feminasque Cupidines si enumerare voluero, longa digressio generatur. Sed sufficit haec scire volentibus Aristotelis Pallium, et Corona Dionysii, et liber Egini multae memoriae, turbaque poetarum qui de talibus scribentes, vere ridiculum et inanitatem theologiae ostendere paganorum. Quia vero proprium paganorum est homines summa facilitate deificare monstremus. Rhodiis quadam calamitate detentis responsum est datum ut Phrygium Attin sacerdotem vesaniae Phrygum celebritatibus placarent.
20 Tale namque responsum est: Attin placate deum magnum purum Adonem, bonae vitae, divitiarum datorem, comatumque Dionysium. Hoc itaque responso, Attin, qui amore vesano semetipsum occidit, eumdem Adonem, Dionysiumque nominavit. Cumque Alexander Macedonum rex transisset in Asiam, Amphictyones Alexandro faventes, carmina ista finxerunt: Iovem deorum consule, et Minervam honora ter genitam, qui corpore mortali supernum abscondis regem, quem Iupiter heroum seminavit generibus adiutorem, bonae leges laetitiae Alexandrum statuere regem.
21 Haec in Pythia [ed., Parthia] pronuntiavit daemon; qui cum potentibus adularetur, deificabat eos. Quid enim dicamus, dum etiam Cleomedem [ms. Lyr., Diomedem] athletam deificaverint, ita dicentes: Ultimus heroum Cleomedes civitatis athleta, quem sacrificiis honorate, quia mortalis iam non est. Propter hoc ergo responsum Diogenes Cynicus, et Oenomaus philosophus Pythium reprehenderunt Apollinem.
22 Cyziceni vero tertium decimum deum Adrianum appellaverunt. Sed etiam ipse Adrianus amatum suum Antinoum deificavit. Et haec ridiculum, et inanitatem non dicit esse Libanius? Haec ergo a nobis propter eius detractionem, per digressionem dicta sufficiant. [SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 196.]
Cassiodorus HOME

bav823.263 bav824.190 bnf1603.129

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, PRIMUM.De Ioviani imperatoris auspiciis, et quemadmodum a Persidis finibus sit egressus. <<<     >>> III.De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik