Cassiodorus, 6, CAPUT XLV.Quomodo Iulianus monachus eius (id est Iuliani imp.) mortem, antequam audiret, praenuntiaverit.
1 | Eo siquidem tempore religiosissimus Iulianus, cognomento Saba, qui angelorum incorporalium vitam corporali conversatione videbatur imitari, cuius etiam vitam conscripsimus, prolixiores offerebat Deo preces, cum illius impii minas audisset. Et ea hora qua ille percussus est, orans, mortem eius iste cognovit, licet plusquam viginti mutationes ab eo loco usque ad eius exercitum esse viderentur. |
2 | Aiunt enim quia dum continue ingemisceret, et clementi Domino supplicaret, subito lacrymarum eius fluvius restitisset, fuissetque alacritate completus, et eius vultus exhilaratus. Hanc animi permutationem eius ministri respicientes, rogaverunt eum ut eis causam repentini gaudii patefaceret. Tunc ille dixit: Ferus sacrae vineae devastator poenas exactus est vastationis suae, iacetque mortuus, terroribus minisque frustratus. |
3 | Haec agnoscentes exsultaverunt omnes, Deoque hymnos gratificos obtulerunt. Postea vero a nuntiis est compertum eamdem fuisse diem simul et horam necis Iuliani, quam ille sacratissimus senior cognovit atque praedixit. [THEODORETUS, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 145.] |