monumenta.ch > Cassiodorus > 43
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XLII.De beneficio herbae quae nascebatur iuxta simulacrum Christi, et de miraculis quae per loca diversa pro nomine Christi fiebant. <<<     >>> XLIV.De bello Persico, et quomodo Iulianus illuc perrexerit.

Cassiodorus, 6, CAPUT XLIII.Quomodo Iulianus Iudaeos armaverit contra Christianos, et de templo Hierosolymorum.

1 Igitur Iulianus etiam Iudaeos contra Christianos armavit. Primumque convocans requisivit, cur eis praecipiente lege sacrificare, nequaquam immolationibus uterentur. Cumque respondissent uno tantummodo loco sibi offerendi sacrificium fuisse permissum, repente iussit Deo odibilis destructum resuscitare templum: credens infelix dominicum verbum se posse destruere; cuius per hoc veritatem magis ostendit.
2 Haec itaque verba Iudaei libenter accipientes, cunctis per diversum terrarum orbem mandavere Iudaeis. Qui undique concurrentes, pecunias ad aedificium alacriter offerebant: ministravitque plurimum etiam imperator, non largitatis gratia, sed veritati repugnans. Misitque pariter praesidem, impiorum exsecutorem dignissimum praeceptorum. Aiunt enim quoniam ad repurgium faciendum argenteas hamas, et cophinos, et scaphas habuerunt.
3 Cumque fodere iam coepissent, statuto quidem die hoc multitudo plurima faciebat: nocte vero, spontanea terra de valle crescebat. Solutis itaque prioris etiam fundamenti reliquiis, nova omnia praeparabant. Cumque gypsi et calcis multa modiorum millia praeparassent, vis magna ventorum repente respirans, tempestates atque procellae subito factae, quidquid congregatum fuerat disperserunt.
4 Adhuc autem vesanientibus eis, et nequaquam divina longanimitate correptis, maximus primo terraemotus est factus. Et quisquis non fuerat mysteriis divinis imbutus, vehementer attritus est. Cum vero neque hoc terrerentur indicio, ignis ex fundamentis quae suffodiebantur egrediens, plurimos fodientium concremavit, aliorum membra dissolvit.
5 Nocte quoque plurimis in vicina porticu dormientibus, cadens subito cum tecto ipsa porticus, dormientes oppressit. Alia vero die in coelo signum splendens crucis salutaris apparuit. Sed etiam Iudaeorum vestes crucis signaculo sunt impletae, non tamen splendenti, sed nigro colore signatae. Haec itaque Dei rebelles considerantes, et divina flagella contremiscentes, ad propria sunt reversi: confitentes esse Deum qui ab eorum progenitoribus ligno probatur appensus.
6 Quod audiens Iulianus, dum utique caneretur ab omnibus, tanquam Pharao indurato corde non timuit. [THEODORETUS, lib. III, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 142.]
Cassiodorus HOME

bav823.254 bav824.184 bnf1603.125

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik