monumenta.ch > Cassiodorus > 42
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XLI.De simulacro Christi, quod deposuit Iulianus. <<<     >>> XLIII.Quomodo Iulianus Iudaeos armaverit contra Christianos, et de templo Hierosolymorum.

Cassiodorus, 6, CAPUT XLII.De beneficio herbae quae nascebatur iuxta simulacrum Christi, et de miraculis quae per loca diversa pro nomine Christi fiebant.

1 Mihi namque videtur, quia, adveniente Deo, nullum miraculum nullumque beneficium putari debet incredulum. Nam et alia plurima miracula per civitates et vicos plerumque apud multos provinciales antiquitus tradita sunt, habentia veritatem; quod repente monstrabo. Est itaque civitas Palaestinae Nicopolis nomine; hanc, dum adhuc vicus esset, Emaus sacer Evangeliorum liber appellat.
2 Quam Romani post vastationem Hierosolymorum Iudaeaeque victoriam, Nicopolim ex eventu quippe victoriae vocaverunt. Ante hanc urbem in trivio ubi Christus cum Cleopha post resurrectionem noscitur ambulasse, tanquam ad alium vicum iturus, fons quidam est salutaris, in quo passiones hominum diluuntur, et alia pariter animalia diversis detenta languoribus emundantur. Quod ut ita contingat, traditur ex quodam itinere apparuisse Christum ad fontem cum discipulis suis, et lavisse pedes, ex quo aqua facta diversarum medicabilis passionum.
3 Fertur etiam quod in Hermopoli Thebaides, arbor quae vocatur Perseidis, multorum languores subegerit, si fructus, aut folium, aut pars eius corticis collo aegrotantium ligaretur. De hac enim arbore ferunt, quoniam dum apud Aegyptum Ioseph cum Christo et Maria Virgine sancta fugisset Herodem, venissetque ad Hermopolim civitatem; mox ut ingrediebatur urbem, non ferens haec arbor maximum Christi salutaris adventum, inclinata est usque ad terram, et eum suppliciter adoravit. Haec ego de ista arbore a multis audiens narravi. Reor autem hoc signum fuisse factum civibus divinae praesentiae: aut certe, quia ritu pagano haec arbor propter magnitudinem atque pulchritudinem colebatur, mota est, non ferens Christi divinitatem; daemonibus quippe contremiscentibus, cum viderent rerum talium destructorem, nec non et omnibus simulacris Aegyptiorum secundum Isaiae prophetiam, fugatoque daemonio, pro testimonio Christi arborem vacuam remansisse.
4 Igitur apud Aegyptios et Palaestinos gestorum testimonia conservantur. [SOZOMEN., lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 629.]
Cassiodorus HOME

bav823.253 bav824.183 bnf1603.125

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik