monumenta.ch > Cassiodorus > 41
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XL.Quomodo ab Antiochenis irrisus sit. <<<     >>> XLII.De beneficio herbae quae nascebatur iuxta simulacrum Christi, et de miraculis quae per loca diversa pro nomine Christi fiebant.

Cassiodorus, 6, CAPUT XLI.De simulacro Christi, quod deposuit Iulianus.

1 Illud quoque, quod sub Iuliano provenit, narrare non silebo. Fuit enim signum quidem virtutis Christi, et indicium contra principem iracundiae Dei. Cum enim agnovisset in Caesarea Philippi, civitate Phoeniciae, quam Paneam vocant, insigne Christi esse simulacrum, quod mulier illa sanguinis liberata profluvio constituerat, eo deposito, suam ibi statuam collocavit. Quae violento igne de coelo cadente, circa eius pectus divisa est, et caput cum cervice una parte deiectum atque in terra fixum: reliqua vero pars hactenus restitit, et fulminis indicium reservavit.
2 Statuam vero Christi tunc quidem pagani trahentes confregerunt. Postea vero Christiani colligentes, in ecclesiam recondiderunt, ubi hactenus reservatur. Hoc itaque simulacrum, sicuti refert Eusebius, omnium passionum et aegritudinum noscitur esse medicamentum. Iuxta quod quaedam herba germinavit, cuius speciem nullus nostrae terrae medicus, licet expertus, agnovit. [SOZOMEN., lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 629.]
Cassiodorus HOME

bav823.253 bav824.183 bnf1603.125