1 | Plurimi siquidem non recta mente Christianum habentes nomen, quippe pecunias et honorem praesentem felicitati verae fidei praeponentes, ad sacrificiorum scelera descenderunt. Quorum unus fuit sophista Constantinopolitanus Eubolus. Is enim mores imperatorum sequens, sub Constantio quidem ferventissimum se finxerat Christianum, sub Iuliano paganus celeriter est effectus; et rursus post Iulianum volebat esse Christianus. |
2 | Prosternens etenim semetipsum ante ianuas ecclesiae pronum, magna voce clamabat: Conculcate me sal insensatum. [SOCRATES, lib. III, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 184.] |