monumenta.ch > Cassiodorus > 33
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXII.De publicatione vasorum ecclesiasticorum, et quomodo Iulianus praefatus et Felix, annihilantes ecclesiam, divinitus sunt puniti. <<<     >>> XXXIV.Quomodo Iulianus aquis immolatitiis universa polluerit, eique restiterint Iuventius et Maximinus.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXIII.Quomodo apud Antiochiam sacerdotis filius sit conversus.

1 His ita gestis, adolescens quidam sacerdotis filius, in paganitate nutritus, ea tempestate ad Christianorum translatus est chorum. Erat enim tunc quaedam insignis reverentiae mulier, et diaconissae honore fulgebat. Haec cum huius matre habuit amicitias; quae saepius dum huius mater ad eam veniret, hunc infantem amplectebatur, et ad cultum Christiani nominis invitabat.
2 Porro, matre defuncta, veniebat adolescens ad eam, et doctrina consueta fruebatur. Cumque firmissime eius consilium percepisset, requisivit doctricem quo posset argumento et patris superstitionem declinare, et praedicationem veritatis adipisci. Quae dixit, ut patrem fugeret, et Creatorem suum atque illius potius sequeretur, atque ad aliam iret urbem, in qua latenter imperatoris impii manus effugeret: ipsam se eius curam habere promittens.
3 Ad quam adolescens: Revertar, inquit, postea, et animam meam tibi contradam. Cum vero pauci transissent dies, Iulianus venit ad Daphnen, celebraturus publica sacrificia. Cum quo etiam huius pater; erat enim sacerdos, et sequi consuetus imperatorem: cum quo erat et iste puer, eiusque frater, habentes officium ut cibos imperatori apponerent.
4 Solebant enim septem diebus in Daphne festa celebrari. Prima siquidem die, cum staret iste ante imperatoris accubitum, et epulas solemniter aspersisset, repletus horrore, cum celeritate Antiochenam venit ad civitatem ad illam mirandam mulierem. Quo facto, Ego, inquit, veni nequaquam tibi de promissione mentitus; tu vero utriusque saluti consulens, promissa comple. At illa repente surgens, apud Dei virum Meletium perduxit adolescentem: verum ille in superiori habitaculo interim eum habitare praecepit.
5 Pater interea filium requirens, et Daphnen circuibat omnem, et ad urbem veniens, plateas cunctas perambulabat et vicos, oculis ubique currentibus et eum investigari desiderantibus. Cumque pervenisset ad locum ubi habitaculum sanctus Meletius habebat, suspiciens, vidit illum de fenestra respicientem. Et currens traxit, ac deposuit, atque ad domum usque perduxit. Primumque eum multis flagellis afficiens; deinde calefaciens obolos, manibus, ac pedibus, et dorso eius imposuit.
6 Post haec vinctum in cubiculo clausis ianuis dereliquit, et ita perrexit ad Daphnen. Haec ego a viro iam sene, cum narraret, audivi. Qui etiam haec adiecit, quoniam Spiritu divino gratiaque repletus, contriverit omnia patris idola, et eorum infirmitati coeperit irrogare blasphemias. Quo facto, mente percipiens quod egisset, formidavit praesentiam patris, rogavitque Dominum Christum ut ei ferret auxilium, claustraque confringeret, et ianuas aperiret: Propter te, inquit, talia, Domine, pertuli, et haec agore non expavi.
7 Cum haec, inquam, dixisset, ceciderunt repente claustra apertaeque sunt ianuae. At ille rursus ad magistram venit, quae continuo eum induens schemate mulieris, et in tecto residere constituens, post paululum obtulit rursus sancto Meletio. Qui eum episcopo Cyrillo Hierosolymitano contradidit, et ita venerunt noctanter in Palaestinam. Verum post Iuliani mortem etiam patrem iste Christianam duxit ad veritatem; quod inter alia quoque nobis exposuit. [THEODORETUS, lib. III, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 135.]
Cassiodorus HOME

bav823.247 bav824.179 bnf1603.122

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik